De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  2. et pecudes et agros divisere atque dedere
  3. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  4. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  5. posterius res inventast aurumque repertum,
  6. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  7. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  8. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  9. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  10. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  11. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  12. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  13. ut fundamento stabili fortuna maneret
  14. et placidam possent opulenti degere vitam,
  15. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  16. certantes iter infestum fecere viai,
  17. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  18. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  19. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  20. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;