De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  2. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  3. condere coeperunt urbis arcemque locare
  4. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  5. et pecudes et agros divisere atque dedere
  6. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  7. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  8. posterius res inventast aurumque repertum,
  9. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  10. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  11. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  12. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  13. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  14. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  15. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  16. ut fundamento stabili fortuna maneret
  17. et placidam possent opulenti degere vitam,
  18. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  19. certantes iter infestum fecere viai,
  20. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  21. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  22. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  23. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  24. ut satius multo iam sit parere quietum
  25. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  26. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  27. angustum per iter luctantes ambitionis;
  28. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  29. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  30. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  31. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  32. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  33. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  34. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  35. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  36. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  37. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  38. inde magistratum partim docuere creare
  39. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  40. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  41. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  42. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  43. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  44. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  45. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  46. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  47. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  48. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  49. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  50. qui violat factis communia foedera pacis.
  51. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  52. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  53. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  54. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  55. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  56. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  57. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  58. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  59. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  60. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  61. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  62. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  63. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  64. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  65. egregias animo facies vigilante videbant
  66. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  67. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  68. membra movere videbantur vocesque superbas
  69. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  70. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  71. subpeditabatur facies et forma manebat,
  72. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  73. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  74. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  75. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  76. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  77. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  78. praeterea caeli rationes ordine certo
  79. et varia annorum cernebant tempora verti
  80. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  81. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  82. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  83. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  84. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  85. luna dies et nox et noctis signa severa
  86. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  87. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  88. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  89. O genus infelix humanum, talia divis
  90. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  91. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  92. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  93. nec pietas ullast velatum saepe videri
  94. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  95. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  96. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  97. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  98. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  99. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  100. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  101. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  102. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  103. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  104. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  105. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  106. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  107. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  108. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  109. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  110. an divinitus aeterna donata salute
  111. perpetuo possint aevi labentia tractu
  112. inmensi validas aevi contemnere viris.
  113. praeterea cui non animus formidine divum
  114. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  115. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  116. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  117. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  118. corripiunt divum percussi membra timore,
  119. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  120. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  121. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  122. induperatorem classis super aequora verrit
  123. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  124. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  125. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  126. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  127. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  128. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  129. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  130. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  131. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  132. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  133. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  134. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  135. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  136. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  137. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  138. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  139. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  140. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  141. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  142. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  143. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  144. sive feras interficere et ditescere praeda;
  145. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  146. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  147. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  148. horribili sonitu silvas exederat altis
  149. a radicibus et terram percoxerat igni,
  150. manabat venis ferventibus in loca terrae
  151. concava conveniens argenti rivus et auri,
  152. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  153. posterius claro in terra splendere colore,
  154. tollebant nitido capti levique lepore,
  155. et simili formata videbant esse figura
  156. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  157. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  158. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  159. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  160. mucronum duci fastigia procudendo,
  161. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  162. materiemque dolare et levia radere tigna
  163. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  164. nec minus argento facere haec auroque parabant
  165. quam validi primum violentis viribus aeris,
  166. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  167. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  168. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  169. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  170. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  171. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  172. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  173. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  174. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  175. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  176. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  177. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  178. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  179. et lapides et item silvarum fragmina rami
  180. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  181. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  182. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  183. quo facilis magis est natura et copia maior.
  184. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  185. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  186. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  187. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  188. inde minutatim processit ferreus ensis
  189. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  190. et ferro coepere solum proscindere terrae
  191. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  192. et prius est armatum in equi conscendere costas
  193. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  194. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  195. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  196. et quam falciferos armatum escendere currus.
  197. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  198. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  199. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  200. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  201. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  202. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  203. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  204. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  205. et validos partim prae se misere leones
  206. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  207. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  208. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  209. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  210. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  211. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  212. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  213. inritata leae iaciebant corpora saltu
  214. undique et adversum venientibus ora patebant
  215. et nec opinantis a tergo deripiebant
  216. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  217. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  218. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  219. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  220. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  221. et validis socios caedebant dentibus apri
  222. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  223. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  224. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  225. nam transversa feros exibant dentis adactus
  226. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  227. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  228. concidere atque gravi terram consternere casu.
  229. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  230. effervescere cernebant in rebus agundis
  231. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  232. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  233. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  234. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  235. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  236. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  237. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  238. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  239. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  240. non quierint animo praesentire atque videre,
  241. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  242. et magis id possis factum contendere in omni
  243. in variis mundis varia ratione creatis,
  244. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  245. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  246. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  247. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  248. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  249. et facere ante viros lanam natura
  250. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  251. et sollertius est multo genus omne virile;
  252. agricolae donec vitio vertere severi,
  253. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  254. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  255. atque opere in duro durarent membra manusque.
  256. At specimen sationis et insitionis origo
  257. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  258. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  259. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  260. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  261. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  262. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  263. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  264. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  265. inque dies magis in montem succedere silvas
  266. cogebant infraque locum concedere cultis,
  267. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  268. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  269. caerula distinguens inter plaga currere posset
  270. per tumulos et convallis camposque profusa;
  271. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  272. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  273. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  274. At liquidas avium voces imitarier ore
  275. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  276. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  277. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  278. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  279. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  280. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  281. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  282. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  283. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  284. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  285. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  286. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  287. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  288. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  289. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  290. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  291. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  292. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  293. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  294. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  295. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  296. atque extra numerum procedere membra moventes
  297. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  298. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  299. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  300. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  301. ducere multimodis voces et flectere cantus
  302. et supera calamos unco percurrere labro;
  303. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  304. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  305. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  306. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  307. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  308. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  309. posteriorque fere melior res illa reperta
  310. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  311. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  312. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  313. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  314. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  315. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  316. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  317. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  318. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  319. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  320. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  321. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  322. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  323. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  324. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  325. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  326. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  327. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  328. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  329. idque minutatim vitam provexit in altum
  330. et belli magnos commovit funditus aestus.
  331. at vigiles mundi magnum versatile templum
  332. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  333. perdocuere homines annorum tempora verti
  334. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  335. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  336. et divisa colebatur discretaque tellus,
  337. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  338. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  339. carminibus cum res gestas coepere
  340. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  341. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  342. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  343. Navigia atque agri culturas moenia leges
  344. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  345. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  346. carmina, picturas et daedala signa polita
  347. usus et impigrae simul experientia mentis
  348. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  349. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  350. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  351. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  352. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  108. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  109. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  110. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  111. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  112. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  113. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  114. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  115. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  116. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  117. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  118. verberibus venti versant planguntque per auras.
  119. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  120. frontibus adversis possint quam de latere ire
  121. diverso motu radentes corpora tractim,
  122. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  123. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  124. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  125. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  126. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  127. cum subito validi venti conlecta procella
  128. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  129. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  130. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  131. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  132. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  133. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  134. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  135. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  136. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  137. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  138. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  139. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  140. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  141. perscindat nubem perfringens impete recto;
  142. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  143. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  144. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  145. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  146. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  147. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  148. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  149. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  150. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  151. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  152. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  153. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  154. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  155. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  156. turbine ventorum comburens impete magno;
  157. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  158. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  159. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  160. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  161. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  162. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  163. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  164. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  165. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  166. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  167. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  168. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  169. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  170. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  171. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  172. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  173. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  174. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  175. e simili causa, concursu natus eodem.
  176. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  177. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  178. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  179. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  180. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  181. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  182. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  183. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  184. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  185. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  186. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  187. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  188. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  189. extructis aliis alias super impete miro.
  190. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  191. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  192. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  193. nubila portabunt venti transversa per auras,
  194. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  195. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  196. in statione locata sepultis undique ventis;
  197. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  198. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  199. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  200. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  201. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  202. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  203. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  204. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  205. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  206. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  207. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  208. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  209. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  210. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  211. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  212. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  213. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  214. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  215. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  216. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  217. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  218. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  219. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  220. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  221. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  222. Quod superest, quali natura praedita constent
  223. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  224. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  225. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  226. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  227. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  228. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  229. constituit natura minutis mobilibusque
  230. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  231. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  232. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  233. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  234. curat item vasis integris vina repente
  235. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  236. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  237. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  238. mobiliter soluens differt primordia vini.
  239. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  240. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  241. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  242. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  243. fiant ut possint ictu discludere turris,
  244. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  245. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  246. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  247. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  248. expediam neque te in promissis plura morabor.
  249. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  250. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  251. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  252. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  253. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  254. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  255. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  256. adeo tetra nimborum nocte coorta
  257. inpendent atrae formidinis ora superne,
  258. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  259. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  260. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  261. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  262. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  263. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  264. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  265. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  266. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  267. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  268. multa forent multis exempto nubila sole;
  269. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  270. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  271. si non extructis foret alte nubibus aether.
  272. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  273. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  274. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  275. semina habere cavas nubes et multa necessest
  276. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  277. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  278. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  279. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  280. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  281. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  282. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  283. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  284. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  285. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  286. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  287. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  288. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  289. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  290. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  291. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  292. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  293. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  294. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  295. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  296. tantus discidio nubis ventique procella
  297. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  298. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  299. incidit in validam maturo culmine nubem;
  300. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  301. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  302. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  303. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  304. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  305. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  306. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  307. atque alia ex ipso conradens portat
  308. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  309. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  310. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  311. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  312. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  313. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  314. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  315. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  316. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  317. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  318. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  319. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  320. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  321. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  322. nec temere omnino plane vis frigida venti
  323. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  324. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  325. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  326. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  327. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  328. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  329. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  330. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  331. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  332. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  333. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  334. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  335. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  336. non igitur multis offensibus in remorando
  337. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  338. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  339. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  340. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  341. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  342. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  343. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  344. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  345. et validas auget viris et roborat ictum;
  346. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  347. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  348. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  349. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  350. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  351. incolumisque venit per res atque integra transit
  352. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  353. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  354. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  355. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  356. conferve facit, e parvis quia facta minute
  357. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  358. quae facile insinuantur et insinuata repente
  359. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  360. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  361. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  362. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  363. frigore enim desunt ignes ventique calore
  364. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  365. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  366. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  367. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  368. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  369. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  370. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  371. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  372. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  373. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  374. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  375. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  376. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  377. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  378. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  379. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  380. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  381. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  382. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  383. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  384. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  385. indicia occultae divum perquirere mentis,
  386. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  387. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  388. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  389. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  390. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  391. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  392. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  393. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  394. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  395. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  396. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  397. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  398. turbine caelesti subito correptus et igni?
  399. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  400. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  401. in terraque patris cur telum perpetiuntur