De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  2. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  3. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  4. sanctius et multo certa ratione magis quam
  5. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  6. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  7. religione refrenatus ne forte rearis
  8. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  9. corpore divino debere aeterna manere,
  10. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  11. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  12. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  13. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  14. inmortalia mortali sermone notantes;
  15. quae procul usque adeo divino a numine distent
  16. inque deum numero quae sint indigna videri,
  17. notitiam potius praebere ut posse putentur
  18. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  19. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  20. posse animi natura putetur consiliumque.
  21. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  22. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  23. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  24. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  25. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  26. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  27. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  28. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  29. posset et innasci quavis in parte soleret,
  30. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  31. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  32. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  33. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  34. totum posse extra corpus formamque animalem
  35. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  36. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  37. haud igitur constant divino praedita sensu,
  38. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  39. Illud item non est ut possis credere, sedes
  40. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  41. tenvis enim natura deum longeque remota
  42. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  43. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  44. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  45. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  46. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  47. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  48. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  49. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  50. praeclaram mundi naturam proptereaque
  51. adlaudabile opus divom laudare decere
  52. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  53. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  54. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  55. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  56. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  57. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  58. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  59. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  60. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  61. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  62. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  63. nam gaudere novis rebus debere videtur
  64. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  65. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  66. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  67. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  68. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  69. donec diluxit rerum genitalis origo?
  70. natus enim debet qui cumque est velle manere
  71. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  72. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  73. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  74. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  75. notities hominum divis unde insita primum est,
  76. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  77. quove modost umquam vis cognita principiorum
  78. quidque inter sese permutato ordine possent.
  79. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  80. namque ita multa modis multis primordia rerum
  81. ex infinito iam tempore percita plagis
  82. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  83. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  84. quae cumque inter se possint congressa creare,
  85. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  86. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  87. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  88. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  89. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  90. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  91. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  92. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  93. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  94. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  95. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  96. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  97. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  98. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  99. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  100. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  101. vitai causa valido consueta bidenti
  102. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  103. si non fecundas vertentes vomere glebas
  104. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  105. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  106. et tamen inter dum magno quaesita labore
  107. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  108. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  109. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  110. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  111. praeterea genus horriferum natura ferarum
  112. humanae genti infestum terraque marique
  113. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  114. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  115. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  116. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  117. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  118. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  119. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  120. cui tantum in vita restet transire malorum.
  121. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  122. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  123. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  124. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  125. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  126. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  127. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  128. Principio quoniam terrai corpus et umor
  129. aurarumque leves animae calidique vapores,
  130. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  131. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  132. debet eodem omnis mundi natura putari.
  133. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  134. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  135. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  136. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  137. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  138. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  139. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  140. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  141. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  142. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  143. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  144. principio pars terrai non nulla, perusta
  145. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  146. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  147. quas validi toto dispergunt venti.
  148. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  149. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  150. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  151. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  152. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  153. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  154. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  155. semper abundare et latices manare perennis
  156. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  157. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  158. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  159. partim quod validi verrentes aequora venti
  160. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  161. partim quod supter per terras diditur omnis;
  162. percolatur enim virus retroque remanat
  163. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  164. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  165. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  166. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  167. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  168. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  169. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  170. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  171. omnia iam resoluta forent et in versa.
  172. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  173. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  174. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  175. inrigat adsidue caelum candore recenti
  176. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  177. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  178. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  179. quod simul ac primum nubes succedere soli
  180. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  181. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  182. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  183. ut noscas splendore novo res semper egere
  184. et primum iactum fulgoris quemque perire
  185. nec ratione alia res posse in sole videri,
  186. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  187. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  188. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  189. fulguribus pingues multa caligine taedae
  190. consimili properant ratione, ardore ministro,
  191. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  192. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  193. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  194. exitium celeri celeratur origine flammae.
  195. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  196. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  197. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  198. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  199. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  200. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  201. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  202. nec sanctum numen fati protollere finis
  203. posse neque adversus naturae foedera niti?
  204. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  205. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  206. non ruere avolsos silices a montibus altis
  207. nec validas aevi vires perferre patique
  208. finiti? neque enim caderent avolsa repente,