De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  2. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  3. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  4. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  5. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  6. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  7. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  8. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  9. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  10. denique non hinnitus item differre videtur,
  11. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  12. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  13. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  14. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  15. postremo genus alituum variaeque volucres,
  16. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  17. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  18. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  19. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  20. et partim mutant cum tempestatibus una
  21. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  22. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  23. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  24. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  25. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  26. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  27. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  28. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  29. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  30. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  31. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  32. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  33. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  34. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  35. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  36. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  37. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  38. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  39. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  40. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  41. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  42. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  43. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  44. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  45. condere coeperunt urbis arcemque locare
  46. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  47. et pecudes et agros divisere atque dedere
  48. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  49. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  50. posterius res inventast aurumque repertum,
  51. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  52. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  53. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  54. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  55. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  56. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  57. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  58. ut fundamento stabili fortuna maneret
  59. et placidam possent opulenti degere vitam,
  60. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  61. certantes iter infestum fecere viai,
  62. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  63. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  64. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  65. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  66. ut satius multo iam sit parere quietum
  67. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  68. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  69. angustum per iter luctantes ambitionis;
  70. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  71. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  72. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  73. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  74. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  75. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  76. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  77. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  78. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  79. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  80. inde magistratum partim docuere creare
  81. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  82. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  83. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  84. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  85. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  86. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  87. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  88. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  89. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  90. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  91. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  92. qui violat factis communia foedera pacis.
  93. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  94. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  95. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  96. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  97. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  98. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  99. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  100. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  101. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  102. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  103. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  104. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  105. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  106. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  107. egregias animo facies vigilante videbant
  108. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  109. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  110. membra movere videbantur vocesque superbas
  111. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  112. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  113. subpeditabatur facies et forma manebat,
  114. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  115. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  116. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  117. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  118. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  119. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  120. praeterea caeli rationes ordine certo