De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  2. inter se fuerant, unde insita notities est
  3. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  4. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  5. cogere item pluris unus victosque domare
  6. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  7. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  8. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  9. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  10. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  11. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  12. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  13. pro vario sensu varia res voce notaret?
  14. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  15. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  16. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  17. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  18. inritata canum cum primum magna Molossum
  19. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  20. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  21. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  22. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  23. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  24. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  25. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  26. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  27. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  28. denique non hinnitus item differre videtur,
  29. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  30. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  31. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  32. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  33. postremo genus alituum variaeque volucres,
  34. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  35. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  36. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  37. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  38. et partim mutant cum tempestatibus una
  39. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  40. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  41. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  42. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  43. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  44. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  45. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  46. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  47. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  48. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  49. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  50. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  51. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  52. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  53. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  54. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  55. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  56. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  57. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  58. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  59. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  60. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  61. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  62. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  63. condere coeperunt urbis arcemque locare
  64. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  65. et pecudes et agros divisere atque dedere
  66. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  67. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  68. posterius res inventast aurumque repertum,
  69. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  70. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  71. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  72. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  73. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  74. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  75. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  76. ut fundamento stabili fortuna maneret
  77. et placidam possent opulenti degere vitam,
  78. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  79. certantes iter infestum fecere viai,
  80. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  81. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  82. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  83. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  84. ut satius multo iam sit parere quietum
  85. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  86. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  87. angustum per iter luctantes ambitionis;
  88. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  89. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  90. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  91. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  92. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  93. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  94. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  95. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  96. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  97. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  98. inde magistratum partim docuere creare
  99. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  100. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  101. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  102. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  103. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  104. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  105. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  106. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  107. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  108. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  109. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  110. qui violat factis communia foedera pacis.
  111. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  112. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  113. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  114. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  115. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  116. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  117. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  118. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  119. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  120. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  121. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  122. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  123. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  124. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  125. egregias animo facies vigilante videbant
  126. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  127. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  128. membra movere videbantur vocesque superbas
  129. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  130. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  131. subpeditabatur facies et forma manebat,
  132. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  133. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  134. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  135. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  136. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  137. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  138. praeterea caeli rationes ordine certo
  139. et varia annorum cernebant tempora verti
  140. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  141. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  142. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  143. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  144. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  145. luna dies et nox et noctis signa severa
  146. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  147. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  148. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  149. O genus infelix humanum, talia divis
  150. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  151. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  152. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  153. nec pietas ullast velatum saepe videri
  154. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  155. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  156. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  157. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  158. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  159. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  160. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  161. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  162. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  163. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  164. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  165. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  166. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  167. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  168. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  169. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  170. an divinitus aeterna donata salute
  171. perpetuo possint aevi labentia tractu
  172. inmensi validas aevi contemnere viris.
  173. praeterea cui non animus formidine divum
  174. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  175. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  176. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  177. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  178. corripiunt divum percussi membra timore,
  179. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  180. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  181. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  182. induperatorem classis super aequora verrit
  183. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  184. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  185. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  186. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  187. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  188. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  189. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  190. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  191. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  192. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  193. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  194. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  195. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  196. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  197. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  198. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  199. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  200. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  201. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  202. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  203. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  204. sive feras interficere et ditescere praeda;
  205. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  206. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  207. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  208. horribili sonitu silvas exederat altis
  209. a radicibus et terram percoxerat igni,
  210. manabat venis ferventibus in loca terrae
  211. concava conveniens argenti rivus et auri,
  212. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  213. posterius claro in terra splendere colore,
  214. tollebant nitido capti levique lepore,
  215. et simili formata videbant esse figura
  216. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  217. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  218. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  219. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  220. mucronum duci fastigia procudendo,
  221. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  222. materiemque dolare et levia radere tigna
  223. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  224. nec minus argento facere haec auroque parabant
  225. quam validi primum violentis viribus aeris,
  226. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  227. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  228. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  229. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  230. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  231. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  232. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  233. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  234. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  235. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  236. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  237. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  238. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  239. et lapides et item silvarum fragmina rami
  240. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  241. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  242. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  243. quo facilis magis est natura et copia maior.
  244. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  245. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  246. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  247. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  248. inde minutatim processit ferreus ensis
  249. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  250. et ferro coepere solum proscindere terrae
  251. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  252. et prius est armatum in equi conscendere costas
  253. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  254. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  255. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  256. et quam falciferos armatum escendere currus.
  257. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  258. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  259. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  260. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  261. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  262. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  263. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  264. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  265. et validos partim prae se misere leones
  266. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  267. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  268. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  269. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  270. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  271. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  272. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  273. inritata leae iaciebant corpora saltu
  274. undique et adversum venientibus ora patebant
  275. et nec opinantis a tergo deripiebant
  276. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  277. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  278. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  279. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  280. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  281. et validis socios caedebant dentibus apri
  282. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  283. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  284. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  285. nam transversa feros exibant dentis adactus
  286. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  287. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  288. concidere atque gravi terram consternere casu.
  289. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  290. effervescere cernebant in rebus agundis
  291. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  292. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  293. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  294. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  295. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  296. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  297. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  298. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  299. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  300. non quierint animo praesentire atque videre,
  301. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  302. et magis id possis factum contendere in omni
  303. in variis mundis varia ratione creatis,
  304. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  305. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  306. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  307. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  308. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  309. et facere ante viros lanam natura
  310. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  311. et sollertius est multo genus omne virile;
  312. agricolae donec vitio vertere severi,
  313. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  314. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  315. atque opere in duro durarent membra manusque.
  316. At specimen sationis et insitionis origo
  317. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  318. arboribus quoniam bacae glandesque caducae