De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  2. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  3. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  4. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  5. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  6. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  7. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  8. sanctius et multo certa ratione magis quam
  9. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  10. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  11. religione refrenatus ne forte rearis
  12. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  13. corpore divino debere aeterna manere,
  14. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  15. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  16. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  17. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  18. inmortalia mortali sermone notantes;
  19. quae procul usque adeo divino a numine distent
  20. inque deum numero quae sint indigna videri,
  21. notitiam potius praebere ut posse putentur
  22. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  23. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  24. posse animi natura putetur consiliumque.
  25. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  26. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  27. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  28. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  29. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  30. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  31. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  32. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  33. posset et innasci quavis in parte soleret,
  34. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  35. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  36. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  37. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  38. totum posse extra corpus formamque animalem
  39. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  40. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  41. haud igitur constant divino praedita sensu,
  42. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  43. Illud item non est ut possis credere, sedes
  44. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  45. tenvis enim natura deum longeque remota
  46. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  47. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  48. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  49. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  50. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  51. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  52. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  53. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  54. praeclaram mundi naturam proptereaque
  55. adlaudabile opus divom laudare decere
  56. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  57. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  58. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  59. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  60. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  61. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  62. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  63. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  64. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  65. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  66. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  67. nam gaudere novis rebus debere videtur
  68. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  69. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  70. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  71. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  72. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  73. donec diluxit rerum genitalis origo?
  74. natus enim debet qui cumque est velle manere
  75. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  76. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  77. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  78. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  79. notities hominum divis unde insita primum est,
  80. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  81. quove modost umquam vis cognita principiorum
  82. quidque inter sese permutato ordine possent.
  83. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  84. namque ita multa modis multis primordia rerum
  85. ex infinito iam tempore percita plagis
  86. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  87. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  88. quae cumque inter se possint congressa creare,
  89. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  90. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  91. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  92. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  93. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  94. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  95. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  96. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  97. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  98. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  99. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  100. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  101. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  102. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  103. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  104. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  105. vitai causa valido consueta bidenti
  106. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  107. si non fecundas vertentes vomere glebas
  108. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  109. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  110. et tamen inter dum magno quaesita labore
  111. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  112. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  113. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  114. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  115. praeterea genus horriferum natura ferarum
  116. humanae genti infestum terraque marique
  117. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  118. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  119. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  120. navita, nudus humi iacet infans indigus omni