De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  2. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  3. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  4. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  5. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  6. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  7. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  8. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  9. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  10. sanctius et multo certa ratione magis quam
  11. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  12. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  13. religione refrenatus ne forte rearis
  14. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  15. corpore divino debere aeterna manere,
  16. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  17. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  18. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  19. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  20. inmortalia mortali sermone notantes;
  21. quae procul usque adeo divino a numine distent
  22. inque deum numero quae sint indigna videri,
  23. notitiam potius praebere ut posse putentur
  24. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  25. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  26. posse animi natura putetur consiliumque.
  27. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  28. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  29. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  30. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  31. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  32. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  33. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  34. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  35. posset et innasci quavis in parte soleret,
  36. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  37. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  38. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  39. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  40. totum posse extra corpus formamque animalem
  41. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  42. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  43. haud igitur constant divino praedita sensu,
  44. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  45. Illud item non est ut possis credere, sedes
  46. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  47. tenvis enim natura deum longeque remota
  48. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  49. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  50. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  51. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  52. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  53. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  54. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  55. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  56. praeclaram mundi naturam proptereaque
  57. adlaudabile opus divom laudare decere
  58. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  59. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  60. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  61. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  62. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  63. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  64. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  65. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  66. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  67. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  68. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  69. nam gaudere novis rebus debere videtur
  70. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  71. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  72. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  73. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  74. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  75. donec diluxit rerum genitalis origo?
  76. natus enim debet qui cumque est velle manere
  77. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  78. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  79. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  80. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  81. notities hominum divis unde insita primum est,
  82. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  83. quove modost umquam vis cognita principiorum
  84. quidque inter sese permutato ordine possent.
  85. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  86. namque ita multa modis multis primordia rerum
  87. ex infinito iam tempore percita plagis
  88. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  89. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  90. quae cumque inter se possint congressa creare,
  91. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  92. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  93. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  94. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  95. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  96. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  97. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  98. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  99. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  100. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  101. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  102. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  103. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  104. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  105. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  106. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  107. vitai causa valido consueta bidenti
  108. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  109. si non fecundas vertentes vomere glebas
  110. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  111. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  112. et tamen inter dum magno quaesita labore
  113. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  114. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  115. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  116. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  117. praeterea genus horriferum natura ferarum
  118. humanae genti infestum terraque marique
  119. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  120. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  121. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  122. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  123. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  124. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  125. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  126. cui tantum in vita restet transire malorum.
  127. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  128. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  129. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  130. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  131. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  132. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  133. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  134. Principio quoniam terrai corpus et umor
  135. aurarumque leves animae calidique vapores,
  136. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  137. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  138. debet eodem omnis mundi natura putari.
  139. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  140. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  141. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  142. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  143. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  144. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  145. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  146. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  147. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  148. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  149. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  150. principio pars terrai non nulla, perusta
  151. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  152. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  153. quas validi toto dispergunt venti.
  154. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  155. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  156. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  157. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  158. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.