De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  2. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  3. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  4. et Venus inminuit viris puerique parentum
  5. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  6. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  7. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  8. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  9. vocibus et gestu cum balbe significarent
  10. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  11. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  12. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  13. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  14. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  15. At varios linguae sonitus natura subegit
  16. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  17. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  18. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  19. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  20. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  21. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  22. illis iratus petit atque infestus inurget.
  23. at catuli pantherarum scymnique leonum
  24. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  25. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  26. alituum porro genus alis omne videmus
  27. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  28. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  29. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  30. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  31. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  32. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  33. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  34. inter se fuerant, unde insita notities est
  35. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  36. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  37. cogere item pluris unus victosque domare
  38. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  39. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  40. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  41. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  42. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  43. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  44. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  45. pro vario sensu varia res voce notaret?
  46. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  47. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  48. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  49. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  50. inritata canum cum primum magna Molossum
  51. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  52. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  53. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  54. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  55. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  56. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  57. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  58. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  59. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  60. denique non hinnitus item differre videtur,
  61. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  62. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  63. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  64. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  65. postremo genus alituum variaeque volucres,
  66. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  67. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  68. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  69. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  70. et partim mutant cum tempestatibus una
  71. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  72. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  73. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  74. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  75. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  76. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  77. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  78. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  79. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  80. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  81. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  82. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  83. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  84. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  85. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  86. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  87. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  88. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  89. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  90. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  91. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  92. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  93. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  94. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  95. condere coeperunt urbis arcemque locare
  96. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  97. et pecudes et agros divisere atque dedere
  98. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  99. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  100. posterius res inventast aurumque repertum,
  101. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  102. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  103. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  104. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  105. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  106. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  107. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  108. ut fundamento stabili fortuna maneret
  109. et placidam possent opulenti degere vitam,
  110. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  111. certantes iter infestum fecere viai,
  112. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  113. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  114. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  115. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  116. ut satius multo iam sit parere quietum
  117. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  118. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  119. angustum per iter luctantes ambitionis;
  120. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  121. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  122. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  123. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  124. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  125. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  126. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  127. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  128. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  129. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  130. inde magistratum partim docuere creare
  131. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  132. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  133. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  134. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  135. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  136. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  137. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  138. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  139. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  140. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  141. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  142. qui violat factis communia foedera pacis.
  143. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  144. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  145. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  146. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  147. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  148. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  149. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  150. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  151. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  152. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  153. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  154. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  155. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  156. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  157. egregias animo facies vigilante videbant
  158. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  159. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  160. membra movere videbantur vocesque superbas
  161. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  162. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  163. subpeditabatur facies et forma manebat,
  164. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  165. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  166. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  167. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  168. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  169. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  170. praeterea caeli rationes ordine certo
  171. et varia annorum cernebant tempora verti
  172. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  173. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  174. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  175. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  176. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  177. luna dies et nox et noctis signa severa
  178. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  179. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  180. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  181. O genus infelix humanum, talia divis
  182. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  183. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  184. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  185. nec pietas ullast velatum saepe videri
  186. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  187. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  188. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  189. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  190. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  191. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  192. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  193. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  194. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  195. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  196. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  197. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  198. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  199. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  200. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  201. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  202. an divinitus aeterna donata salute
  203. perpetuo possint aevi labentia tractu
  204. inmensi validas aevi contemnere viris.
  205. praeterea cui non animus formidine divum
  206. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  207. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  208. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  209. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  210. corripiunt divum percussi membra timore,
  211. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  212. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  213. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  214. induperatorem classis super aequora verrit
  215. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  216. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  217. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  218. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  219. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  220. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  221. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  222. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  223. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  224. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  225. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  226. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  227. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  228. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  229. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  230. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  231. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  232. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  233. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  234. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  235. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  236. sive feras interficere et ditescere praeda;
  237. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  238. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  239. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  240. horribili sonitu silvas exederat altis
  241. a radicibus et terram percoxerat igni,
  242. manabat venis ferventibus in loca terrae
  243. concava conveniens argenti rivus et auri,
  244. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  245. posterius claro in terra splendere colore,
  246. tollebant nitido capti levique lepore,
  247. et simili formata videbant esse figura
  248. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  249. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  250. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  251. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  252. mucronum duci fastigia procudendo,
  253. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  254. materiemque dolare et levia radere tigna
  255. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  256. nec minus argento facere haec auroque parabant
  257. quam validi primum violentis viribus aeris,
  258. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  259. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  260. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  261. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  262. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  263. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  264. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  265. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  266. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  267. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  268. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  269. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  270. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  271. et lapides et item silvarum fragmina rami
  272. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  273. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  274. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  275. quo facilis magis est natura et copia maior.
  276. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  277. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  278. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  279. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  280. inde minutatim processit ferreus ensis
  281. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  282. et ferro coepere solum proscindere terrae
  283. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  284. et prius est armatum in equi conscendere costas
  285. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  286. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  287. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  288. et quam falciferos armatum escendere currus.
  289. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  290. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  291. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  292. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  293. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  294. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  295. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  296. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  297. et validos partim prae se misere leones
  298. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  299. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  300. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  301. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  302. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  303. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  304. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  305. inritata leae iaciebant corpora saltu
  306. undique et adversum venientibus ora patebant
  307. et nec opinantis a tergo deripiebant
  308. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  309. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  310. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  311. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  312. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  313. et validis socios caedebant dentibus apri
  314. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  315. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  316. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.