De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  2. expergefactique secuntur inania saepe
  3. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  4. donec discussis redeant erroribus ad se.
  5. at consueta domi catulorum blanda propago
  6. discutere et corpus de terra corripere instant,
  7. iactant crura tamen subito vocisque repente
  8. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  9. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  10. expergefactique secuntur inania saepe
  11. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  12. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  13. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  14. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  15. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  16. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  17. edere sunt persectantes visaeque volantes.