De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  2. causidici causas agere et componere leges,
  3. induperatores pugnare ac proelia obire,
  4. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  5. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  6. semper et inventam patriis exponere chartis.
  7. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  8. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  9. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  10. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  11. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  12. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  13. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  14. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  15. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  16. cernere saltantis et mollia membra moventis
  17. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  18. auribus accipere et consessum cernere eundem
  19. scenaique simul varios splendere decores.
  20. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  21. et quibus in rebus consuerint esse operati
  22. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  23. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  24. in somnis sudare tamen spirareque semper
  25. et quasi de palma summas contendere viris
  26. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  27. venantumque canes in molli saepe quiete
  28. iactant crura tamen subito vocisque repente
  29. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  30. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  31. expergefactique secuntur inania saepe
  32. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  33. donec discussis redeant erroribus ad se.
  34. at consueta domi catulorum blanda propago
  35. discutere et corpus de terra corripere instant,
  36. iactant crura tamen subito vocisque repente
  37. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  38. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  39. expergefactique secuntur inania saepe
  40. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  41. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  42. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  43. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  44. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  45. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  46. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  47. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  48. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  49. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  50. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  51. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  52. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  53. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  54. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  55. indicioque sui facti persaepe fuere.
  56. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  57. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  58. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  59. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  60. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  61. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  62. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  63. somno devincti credunt se extollere vestem,
  64. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  65. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  66. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  67. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  68. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  69. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  70. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  71. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  72. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  73. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  74. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  75. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  76. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  77. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  78. per membra atque artus decedit corpore toto,
  79. in loca conveniens nervorum certa cietque
  80. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  81. inritata tument loca semine fitque voluntas
  82. eicere id quo se contendit dira lubido,
  83. incitat inritans loca turgida semine multo
  84. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  85. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  86. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  87. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  88. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  89. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  90. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  91. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  92. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  93. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  94. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  95. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  96. stillavit gutta et successit frigida cura;
  97. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  98. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  99. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  100. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  101. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  102. nec retinere semel conversum unius amore
  103. et servare sibi curam certumque dolorem;
  104. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  105. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  106. si non prima novis conturbes volnera plagis
  107. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  108. aut alio possis animi traducere motus.
  109. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  110. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  111. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  112. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  113. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  114. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  115. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  116. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  117. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  118. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  119. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  120. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  121. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  122. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  123. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  124. quod fieri contra totum natura repugnat;
  125. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  126. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  127. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  128. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  129. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  130. ex hominis vero facie pulchroque colore
  131. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  132. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  133. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  134. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  135. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  136. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  137. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  138. nec satiare queunt spectando corpora coram
  139. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  140. possunt errantes incerti corpore toto.
  141. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  142. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  143. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  144. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  145. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  146. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  147. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  148. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  149. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  150. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  151. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  152. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  153. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  154. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  155. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  156. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  157. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  158. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  159. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  160. labitur interea res et Babylonia fiunt
  161. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  162. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  163. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  164. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  165. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  166. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  167. eximia veste et victu convivia, ludi,
  168. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  169. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  170. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  171. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  172. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  173. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  174. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  175. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  176. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  177. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  178. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  179. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  180. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  181. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  182. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  183. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  184. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  185. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  186. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  187. et praetermittas animi vitia omnia primum
  188. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  189. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  190. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  191. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  192. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  193. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  194. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  195. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  196. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  197. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  198. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  199. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  200. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  201. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  202. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  203. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  204. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  205. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  206. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  207. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  208. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  209. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  210. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  211. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  212. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  213. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  214. floribus et sertis operit postisque superbos
  215. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  216. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  217. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  218. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  219. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  220. plus videat quam mortali concedere par est.
  221. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  222. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  223. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  224. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  225. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  226. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  227. praetermittere et humanis concedere rebus.
  228. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  229. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  230. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  231. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  232. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  233. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  234. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  235. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  236. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  237. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  238. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  239. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  240. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  241. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  242. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  243. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  244. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  245. Et commiscendo quom semine forte virilem
  246. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  247. tum similes matrum materno semine fiunt,
  248. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  249. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  250. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  251. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  252. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  253. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  254. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  255. possint et referant proavorum saepe figuras,
  256. propterea quia multa modis primordia multis
  257. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  258. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  259. inde Venus varia producit sorte figuras,
  260. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  261. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  262. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  263. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  264. maternoque mares existunt corpore creti;
  265. semper enim partus duplici de semine constat,
  266. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  267. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  268. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  269. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  270. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  271. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  272. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  273. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  274. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  275. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  276. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  277. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  278. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  279. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  280. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  281. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  282. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  283. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  284. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  285. atque alias alii complent magis ex aliisque
  286. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  287. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  288. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  289. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  290. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  291. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  292. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  293. usque adeo magni refert, ut semina possint
  294. seminibus commisceri genitaliter apta
  295. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  296. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  297. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  298. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  299. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  300. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  301. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  302. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  303. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  304. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  305. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  306. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  307. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  308. eicit enim sulcum recta regione viaque
  309. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  310. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  311. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  312. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  313. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  314. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  315. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  316. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  317. morigerisque modis et munde corpore culto,
  318. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  319. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  320. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  321. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  322. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  323. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,