De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  2. causidici causas agere et componere leges,
  3. induperatores pugnare ac proelia obire,
  4. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  5. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  6. semper et inventam patriis exponere chartis.
  7. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  8. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  9. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  10. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  11. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  12. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  13. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  14. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  15. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  16. cernere saltantis et mollia membra moventis
  17. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  18. auribus accipere et consessum cernere eundem
  19. scenaique simul varios splendere decores.
  20. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  21. et quibus in rebus consuerint esse operati
  22. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  23. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  24. in somnis sudare tamen spirareque semper
  25. et quasi de palma summas contendere viris
  26. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  27. venantumque canes in molli saepe quiete
  28. iactant crura tamen subito vocisque repente
  29. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  30. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  31. expergefactique secuntur inania saepe
  32. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  33. donec discussis redeant erroribus ad se.
  34. at consueta domi catulorum blanda propago
  35. discutere et corpus de terra corripere instant,
  36. iactant crura tamen subito vocisque repente
  37. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  38. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  39. expergefactique secuntur inania saepe
  40. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  41. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  42. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  43. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  44. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  45. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  46. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  47. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  48. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  49. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  50. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  51. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  52. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  53. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  54. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  55. indicioque sui facti persaepe fuere.
  56. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  57. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  58. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  59. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  60. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  61. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  62. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  63. somno devincti credunt se extollere vestem,
  64. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  65. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  66. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  67. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  68. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  69. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  70. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  71. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  72. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  73. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  74. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  75. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  76. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  77. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  78. per membra atque artus decedit corpore toto,
  79. in loca conveniens nervorum certa cietque
  80. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  81. inritata tument loca semine fitque voluntas
  82. eicere id quo se contendit dira lubido,
  83. incitat inritans loca turgida semine multo
  84. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  85. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  86. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  87. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  88. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  89. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  90. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  91. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  92. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  93. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  94. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  95. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  96. stillavit gutta et successit frigida cura;
  97. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  98. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  99. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  100. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  101. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  102. nec retinere semel conversum unius amore
  103. et servare sibi curam certumque dolorem;
  104. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  105. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  106. si non prima novis conturbes volnera plagis
  107. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  108. aut alio possis animi traducere motus.
  109. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  110. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  111. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  112. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  113. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  114. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  115. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  116. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  117. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  118. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  119. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  120. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  121. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  122. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  123. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  124. quod fieri contra totum natura repugnat;
  125. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  126. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  127. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  128. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  129. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  130. ex hominis vero facie pulchroque colore
  131. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  132. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  133. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  134. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  135. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  136. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  137. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  138. nec satiare queunt spectando corpora coram
  139. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  140. possunt errantes incerti corpore toto.
  141. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  142. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  143. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  144. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  145. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  146. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  147. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  148. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  149. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  150. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  151. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  152. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  153. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  154. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  155. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  156. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  157. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  158. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  159. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  160. labitur interea res et Babylonia fiunt
  161. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  162. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  163. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  164. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  165. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  166. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  167. eximia veste et victu convivia, ludi,
  168. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  169. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  170. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  171. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  172. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  173. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  174. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  175. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  176. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  177. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  178. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  179. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  180. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  181. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  182. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  183. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  184. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  185. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  186. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  187. et praetermittas animi vitia omnia primum
  188. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  189. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  190. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  191. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  192. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  193. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  194. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  195. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  196. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  197. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  198. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  199. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  200. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  201. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  202. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  203. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  204. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  205. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  206. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  207. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  208. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  209. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  210. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  211. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  212. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  213. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  214. floribus et sertis operit postisque superbos
  215. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  216. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  217. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  218. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  219. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  220. plus videat quam mortali concedere par est.
  221. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  222. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  223. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  224. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  225. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  226. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  227. praetermittere et humanis concedere rebus.
  228. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  229. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  230. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  231. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  232. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  233. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  234. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  235. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  236. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  237. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  238. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  239. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  240. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  241. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  242. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  243. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  244. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  245. Et commiscendo quom semine forte virilem
  246. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  247. tum similes matrum materno semine fiunt,
  248. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae