De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  2. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  3. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  4. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  5. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  6. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  7. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  8. corpora conturbant magno contusa labore.
  9. fit ratione eadem coniectus parte animai
  10. altior atque foras eiectus largior eius,
  11. et divisior inter se ac distractior intus.
  12. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  13. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  14. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  15. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  16. causidici causas agere et componere leges,
  17. induperatores pugnare ac proelia obire,
  18. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  19. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  20. semper et inventam patriis exponere chartis.
  21. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  22. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  23. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  24. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  25. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  26. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  27. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  28. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  29. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  30. cernere saltantis et mollia membra moventis
  31. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  32. auribus accipere et consessum cernere eundem
  33. scenaique simul varios splendere decores.
  34. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  35. et quibus in rebus consuerint esse operati
  36. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  37. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  38. in somnis sudare tamen spirareque semper
  39. et quasi de palma summas contendere viris
  40. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  41. venantumque canes in molli saepe quiete
  42. iactant crura tamen subito vocisque repente
  43. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  44. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  45. expergefactique secuntur inania saepe
  46. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  47. donec discussis redeant erroribus ad se.
  48. at consueta domi catulorum blanda propago
  49. discutere et corpus de terra corripere instant,
  50. iactant crura tamen subito vocisque repente
  51. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  52. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  53. expergefactique secuntur inania saepe
  54. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  55. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  56. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  57. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  58. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  59. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  60. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  61. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  62. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  63. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  64. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  65. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  66. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  67. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  68. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  69. indicioque sui facti persaepe fuere.
  70. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  71. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  72. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  73. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  74. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  75. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  76. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  77. somno devincti credunt se extollere vestem,
  78. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  79. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  80. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  81. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  82. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  83. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  84. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  85. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  86. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  87. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  88. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  89. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  90. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  91. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  92. per membra atque artus decedit corpore toto,
  93. in loca conveniens nervorum certa cietque
  94. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  95. inritata tument loca semine fitque voluntas
  96. eicere id quo se contendit dira lubido,
  97. incitat inritans loca turgida semine multo
  98. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  99. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  100. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  101. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  102. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  103. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  104. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  105. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  106. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  107. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  108. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  109. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  110. stillavit gutta et successit frigida cura;
  111. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  112. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  113. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  114. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  115. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  116. nec retinere semel conversum unius amore
  117. et servare sibi curam certumque dolorem;
  118. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  119. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  120. si non prima novis conturbes volnera plagis
  121. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  122. aut alio possis animi traducere motus.
  123. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  124. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  125. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  126. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  127. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  128. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  129. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  130. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  131. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  132. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  133. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  134. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  135. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  136. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  137. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  138. quod fieri contra totum natura repugnat;
  139. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  140. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.