De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  2. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  3. interiorem etiam partem spirantibus
  4. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  5. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  6. perveniant plagae per parva foramina nobis
  7. corporis ad primas partis elementaque prima,
  8. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  9. conturbantur enim positurae principiorum
  10. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  11. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  12. pars etiam distracta per artus non queat esse
  13. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  14. inter enim saepit coetus natura viasque.
  15. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  16. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  17. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  18. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  19. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  20. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  21. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  22. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  23. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  24. corpora conturbant magno contusa labore.
  25. fit ratione eadem coniectus parte animai
  26. altior atque foras eiectus largior eius,
  27. et divisior inter se ac distractior intus.
  28. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  29. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  30. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  31. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  32. causidici causas agere et componere leges,
  33. induperatores pugnare ac proelia obire,
  34. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  35. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  36. semper et inventam patriis exponere chartis.
  37. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  38. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  39. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  40. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  41. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  42. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  43. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  44. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  45. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  46. cernere saltantis et mollia membra moventis
  47. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  48. auribus accipere et consessum cernere eundem
  49. scenaique simul varios splendere decores.
  50. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  51. et quibus in rebus consuerint esse operati
  52. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  53. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  54. in somnis sudare tamen spirareque semper
  55. et quasi de palma summas contendere viris
  56. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  57. venantumque canes in molli saepe quiete
  58. iactant crura tamen subito vocisque repente
  59. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  60. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  61. expergefactique secuntur inania saepe
  62. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  63. donec discussis redeant erroribus ad se.
  64. at consueta domi catulorum blanda propago
  65. discutere et corpus de terra corripere instant,
  66. iactant crura tamen subito vocisque repente
  67. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  68. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  69. expergefactique secuntur inania saepe
  70. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  71. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  72. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  73. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  74. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  75. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  76. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  77. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  78. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  79. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  80. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  81. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  82. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  83. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  84. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  85. indicioque sui facti persaepe fuere.
  86. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  87. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  88. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  89. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  90. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  91. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  92. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  93. somno devincti credunt se extollere vestem,
  94. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  95. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  96. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  97. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  98. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  99. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  100. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  101. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  102. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  103. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  104. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  105. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  106. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  107. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  108. per membra atque artus decedit corpore toto,
  109. in loca conveniens nervorum certa cietque
  110. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  111. inritata tument loca semine fitque voluntas
  112. eicere id quo se contendit dira lubido,
  113. incitat inritans loca turgida semine multo
  114. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  115. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  116. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  117. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  118. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  119. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  120. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  121. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  122. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  123. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  124. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  125. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  126. stillavit gutta et successit frigida cura;
  127. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  128. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  129. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  130. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  131. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  132. nec retinere semel conversum unius amore
  133. et servare sibi curam certumque dolorem;
  134. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  135. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  136. si non prima novis conturbes volnera plagis
  137. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  138. aut alio possis animi traducere motus.
  139. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  140. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  141. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  142. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  143. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  144. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  145. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  146. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  147. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  148. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  149. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  150. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  151. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  152. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  153. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  154. quod fieri contra totum natura repugnat;
  155. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  156. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  157. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  158. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  159. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  160. ex hominis vero facie pulchroque colore
  161. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  162. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  163. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  164. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  165. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  166. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  167. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  168. nec satiare queunt spectando corpora coram
  169. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  170. possunt errantes incerti corpore toto.
  171. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  172. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  173. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  174. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  175. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  176. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  177. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  178. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  179. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  180. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  181. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  182. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  183. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  184. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  185. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  186. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  187. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  188. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  189. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  190. labitur interea res et Babylonia fiunt
  191. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  192. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  193. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  194. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  195. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  196. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  197. eximia veste et victu convivia, ludi,
  198. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  199. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  200. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  201. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  202. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  203. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  204. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  205. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  206. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  207. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  208. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  209. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  210. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  211. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  212. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  213. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  214. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  215. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  216. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  217. et praetermittas animi vitia omnia primum
  218. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  219. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  220. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  221. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  222. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  223. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  224. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  225. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  226. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  227. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  228. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  229. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  230. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  231. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  232. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  233. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  234. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  235. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  236. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  237. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  238. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  239. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  240. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  241. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  242. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  243. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  244. floribus et sertis operit postisque superbos
  245. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  246. quem si iam ammissum venientem offenderit aura