De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  2. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  3. vis animae partimque foras eiecta recessit
  4. et partim contrusa magis concessit in altum;
  5. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  6. nam dubium non est, animai quin opera sit
  7. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  8. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  9. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  10. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  11. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  12. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  13. unde reconflari sensus per membra repente
  14. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  15. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  16. perturbari anima et corpus languescere possit,
  17. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  18. Principio externa corpus de parte necessum est,
  19. quoniam vicinum tangitur auris,
  20. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  21. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  22. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  23. interiorem etiam partem spirantibus
  24. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  25. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  26. perveniant plagae per parva foramina nobis
  27. corporis ad primas partis elementaque prima,
  28. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  29. conturbantur enim positurae principiorum
  30. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  31. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  32. pars etiam distracta per artus non queat esse
  33. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  34. inter enim saepit coetus natura viasque.
  35. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  36. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  37. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  38. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  39. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  40. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  41. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  42. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  43. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  44. corpora conturbant magno contusa labore.
  45. fit ratione eadem coniectus parte animai
  46. altior atque foras eiectus largior eius,
  47. et divisior inter se ac distractior intus.
  48. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  49. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  50. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  51. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  52. causidici causas agere et componere leges,
  53. induperatores pugnare ac proelia obire,
  54. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  55. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  56. semper et inventam patriis exponere chartis.
  57. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  58. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  59. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  60. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  61. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  62. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  63. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  64. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  65. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  66. cernere saltantis et mollia membra moventis
  67. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  68. auribus accipere et consessum cernere eundem
  69. scenaique simul varios splendere decores.
  70. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  71. et quibus in rebus consuerint esse operati
  72. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  73. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  74. in somnis sudare tamen spirareque semper
  75. et quasi de palma summas contendere viris
  76. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  77. venantumque canes in molli saepe quiete
  78. iactant crura tamen subito vocisque repente
  79. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  80. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  81. expergefactique secuntur inania saepe
  82. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  83. donec discussis redeant erroribus ad se.
  84. at consueta domi catulorum blanda propago
  85. discutere et corpus de terra corripere instant,
  86. iactant crura tamen subito vocisque repente
  87. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  88. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  89. expergefactique secuntur inania saepe
  90. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  91. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  92. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  93. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  94. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  95. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  96. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  97. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  98. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  99. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  100. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  101. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  102. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  103. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  104. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  105. indicioque sui facti persaepe fuere.
  106. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  107. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  108. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  109. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  110. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  111. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  112. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  113. somno devincti credunt se extollere vestem,
  114. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  115. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  116. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  117. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  118. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  119. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  120. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  121. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  122. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  123. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  124. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  125. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  126. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  127. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  128. per membra atque artus decedit corpore toto,
  129. in loca conveniens nervorum certa cietque
  130. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  131. inritata tument loca semine fitque voluntas
  132. eicere id quo se contendit dira lubido,
  133. incitat inritans loca turgida semine multo
  134. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  135. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  136. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  137. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  138. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  139. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  140. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  141. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  142. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  143. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  144. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  145. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  146. stillavit gutta et successit frigida cura;
  147. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  148. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  149. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  150. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  151. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  152. nec retinere semel conversum unius amore
  153. et servare sibi curam certumque dolorem;
  154. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  155. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  156. si non prima novis conturbes volnera plagis
  157. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  158. aut alio possis animi traducere motus.