De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  2. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  3. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  4. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  5. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  6. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  7. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  8. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  9. vis animae partimque foras eiecta recessit
  10. et partim contrusa magis concessit in altum;
  11. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  12. nam dubium non est, animai quin opera sit
  13. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  14. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  15. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  16. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  17. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret