De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  2. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  3. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  4. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  5. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  6. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  7. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  8. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  9. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  10. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  11. vis animae partimque foras eiecta recessit
  12. et partim contrusa magis concessit in altum;
  13. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  14. nam dubium non est, animai quin opera sit
  15. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  16. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  17. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  18. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  19. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  20. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,