De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  2. trudit agens magnam magno molimine navem
  3. et manus una regit quanto vis impete euntem
  4. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  5. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  6. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  7. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  8. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  9. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  10. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  11. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  12. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  13. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  14. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  15. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  16. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  17. vis animae partimque foras eiecta recessit
  18. et partim contrusa magis concessit in altum;
  19. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  20. nam dubium non est, animai quin opera sit
  21. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  22. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  23. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  24. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  25. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  26. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  27. unde reconflari sensus per membra repente
  28. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  29. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  30. perturbari anima et corpus languescere possit,
  31. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  32. Principio externa corpus de parte necessum est,
  33. quoniam vicinum tangitur auris,
  34. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  35. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  36. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  37. interiorem etiam partem spirantibus
  38. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  39. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  40. perveniant plagae per parva foramina nobis
  41. corporis ad primas partis elementaque prima,
  42. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  43. conturbantur enim positurae principiorum
  44. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  45. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  46. pars etiam distracta per artus non queat esse
  47. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  48. inter enim saepit coetus natura viasque.
  49. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  50. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  51. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  52. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  53. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  54. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  55. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  56. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  57. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  58. corpora conturbant magno contusa labore.
  59. fit ratione eadem coniectus parte animai
  60. altior atque foras eiectus largior eius,
  61. et divisior inter se ac distractior intus.
  62. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  63. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  64. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  65. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  66. causidici causas agere et componere leges,
  67. induperatores pugnare ac proelia obire,
  68. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  69. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  70. semper et inventam patriis exponere chartis.
  71. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  72. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  73. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  74. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  75. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  76. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  77. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  78. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  79. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  80. cernere saltantis et mollia membra moventis
  81. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  82. auribus accipere et consessum cernere eundem
  83. scenaique simul varios splendere decores.
  84. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  85. et quibus in rebus consuerint esse operati
  86. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  87. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  88. in somnis sudare tamen spirareque semper
  89. et quasi de palma summas contendere viris
  90. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  91. venantumque canes in molli saepe quiete
  92. iactant crura tamen subito vocisque repente
  93. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  94. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  95. expergefactique secuntur inania saepe
  96. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  97. donec discussis redeant erroribus ad se.
  98. at consueta domi catulorum blanda propago
  99. discutere et corpus de terra corripere instant,
  100. iactant crura tamen subito vocisque repente
  101. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  102. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  103. expergefactique secuntur inania saepe
  104. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  105. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  106. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  107. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  108. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  109. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  110. edere sunt persectantes visaeque volantes.