De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  2. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  3. paulatim moles protruditur atque movetur.
  4. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  5. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  6. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  7. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  8. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  9. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  10. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  11. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  12. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  13. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  14. trudit agens magnam magno molimine navem
  15. et manus una regit quanto vis impete euntem
  16. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  17. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  18. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  19. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  20. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  21. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  22. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  23. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  24. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  25. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  26. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  27. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  28. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  29. vis animae partimque foras eiecta recessit
  30. et partim contrusa magis concessit in altum;
  31. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  32. nam dubium non est, animai quin opera sit
  33. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  34. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  35. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  36. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  37. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  38. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  39. unde reconflari sensus per membra repente
  40. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  41. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  42. perturbari anima et corpus languescere possit,
  43. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  44. Principio externa corpus de parte necessum est,
  45. quoniam vicinum tangitur auris,
  46. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  47. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  48. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  49. interiorem etiam partem spirantibus
  50. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  51. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  52. perveniant plagae per parva foramina nobis
  53. corporis ad primas partis elementaque prima,
  54. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  55. conturbantur enim positurae principiorum
  56. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  57. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  58. pars etiam distracta per artus non queat esse
  59. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  60. inter enim saepit coetus natura viasque.
  61. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  62. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  63. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  64. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  65. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  66. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  67. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  68. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  69. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  70. corpora conturbant magno contusa labore.
  71. fit ratione eadem coniectus parte animai
  72. altior atque foras eiectus largior eius,
  73. et divisior inter se ac distractior intus.
  74. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  75. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  76. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  77. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  78. causidici causas agere et componere leges,
  79. induperatores pugnare ac proelia obire,
  80. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  81. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  82. semper et inventam patriis exponere chartis.
  83. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  84. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  85. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  86. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  87. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  88. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  89. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  90. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  91. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  92. cernere saltantis et mollia membra moventis
  93. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  94. auribus accipere et consessum cernere eundem
  95. scenaique simul varios splendere decores.
  96. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  97. et quibus in rebus consuerint esse operati
  98. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  99. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  100. in somnis sudare tamen spirareque semper
  101. et quasi de palma summas contendere viris
  102. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  103. venantumque canes in molli saepe quiete
  104. iactant crura tamen subito vocisque repente
  105. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  106. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  107. expergefactique secuntur inania saepe
  108. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  109. donec discussis redeant erroribus ad se.
  110. at consueta domi catulorum blanda propago
  111. discutere et corpus de terra corripere instant,
  112. iactant crura tamen subito vocisque repente
  113. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  114. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  115. expergefactique secuntur inania saepe
  116. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  117. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  118. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  119. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  120. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  121. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  122. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  123. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  124. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  125. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  126. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  127. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  128. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  129. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  130. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  131. indicioque sui facti persaepe fuere.
  132. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  133. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  134. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  135. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  136. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  137. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  138. puri saepe lacum propter si ac dolia curta