De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  2. quae volgo volitant subtili praedita filo
  3. nec singillatim possunt secreta videri.
  4. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  5. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  6. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  7. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  8. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  9. at contra tenuis summi membrana coloris
  10. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  11. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  12. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  13. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  14. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  15. exin imaginibus missis consistere eorum.
  16. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  17. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  18. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  19. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  20. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu