De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  2. et recreet vires inter datus, atque patentem
  3. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  4. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  5. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  6. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  7. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  8. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  9. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  10. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  11. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  12. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  13. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  14. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  15. dico animo nostro primum simulacra meandi
  16. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  17. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  18. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  19. id quod providet, illius rei constat imago,
  20. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  21. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  22. per membra atque artus animai dissita vis est;
  23. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  24. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  25. paulatim moles protruditur atque movetur.
  26. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  27. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  28. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  29. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  30. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  31. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  32. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  33. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  34. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  35. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  36. trudit agens magnam magno molimine navem
  37. et manus una regit quanto vis impete euntem
  38. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  39. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  40. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  41. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  42. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  43. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  44. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  45. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  46. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  47. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  48. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  49. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  50. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  51. vis animae partimque foras eiecta recessit
  52. et partim contrusa magis concessit in altum;
  53. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  54. nam dubium non est, animai quin opera sit
  55. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  56. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  57. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  58. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  59. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  60. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  61. unde reconflari sensus per membra repente
  62. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  63. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  64. perturbari anima et corpus languescere possit,
  65. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  66. Principio externa corpus de parte necessum est,
  67. quoniam vicinum tangitur auris,
  68. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  69. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  70. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  71. interiorem etiam partem spirantibus
  72. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  73. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  74. perveniant plagae per parva foramina nobis
  75. corporis ad primas partis elementaque prima,
  76. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  77. conturbantur enim positurae principiorum
  78. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  79. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  80. pars etiam distracta per artus non queat esse
  81. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  82. inter enim saepit coetus natura viasque.
  83. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  84. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  85. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  86. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  87. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  88. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  89. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  90. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  91. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  92. corpora conturbant magno contusa labore.
  93. fit ratione eadem coniectus parte animai
  94. altior atque foras eiectus largior eius,
  95. et divisior inter se ac distractior intus.
  96. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  97. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  98. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  99. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  100. causidici causas agere et componere leges,
  101. induperatores pugnare ac proelia obire,
  102. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  103. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  104. semper et inventam patriis exponere chartis.
  105. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  106. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  107. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  108. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  109. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  110. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  111. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  112. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  113. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  114. cernere saltantis et mollia membra moventis
  115. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  116. auribus accipere et consessum cernere eundem
  117. scenaique simul varios splendere decores.
  118. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  119. et quibus in rebus consuerint esse operati
  120. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  121. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  122. in somnis sudare tamen spirareque semper
  123. et quasi de palma summas contendere viris
  124. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  125. venantumque canes in molli saepe quiete
  126. iactant crura tamen subito vocisque repente
  127. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  128. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  129. expergefactique secuntur inania saepe
  130. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  131. donec discussis redeant erroribus ad se.
  132. at consueta domi catulorum blanda propago
  133. discutere et corpus de terra corripere instant,
  134. iactant crura tamen subito vocisque repente
  135. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  136. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  137. expergefactique secuntur inania saepe
  138. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  139. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  140. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  141. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  142. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  143. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  144. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  145. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  146. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  147. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  148. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  149. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  150. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  151. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  152. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  153. indicioque sui facti persaepe fuere.
  154. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  155. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  156. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  157. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  158. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  159. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  160. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  161. somno devincti credunt se extollere vestem,
  162. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  163. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  164. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  165. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  166. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  167. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  168. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  169. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  170. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  171. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  172. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  173. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  174. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  175. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  176. per membra atque artus decedit corpore toto,
  177. in loca conveniens nervorum certa cietque
  178. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  179. inritata tument loca semine fitque voluntas
  180. eicere id quo se contendit dira lubido,
  181. incitat inritans loca turgida semine multo
  182. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  183. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  184. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  185. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  186. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  187. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  188. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  189. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  190. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  191. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  192. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  193. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  194. stillavit gutta et successit frigida cura;
  195. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  196. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  197. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  198. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  199. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  200. nec retinere semel conversum unius amore
  201. et servare sibi curam certumque dolorem;
  202. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  203. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  204. si non prima novis conturbes volnera plagis
  205. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  206. aut alio possis animi traducere motus.
  207. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  208. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  209. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  210. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  211. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  212. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  213. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  214. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  215. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  216. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  217. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  218. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  219. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  220. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  221. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  222. quod fieri contra totum natura repugnat;
  223. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  224. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  225. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  226. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  227. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  228. ex hominis vero facie pulchroque colore
  229. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  230. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  231. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  232. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  233. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  234. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  235. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  236. nec satiare queunt spectando corpora coram
  237. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  238. possunt errantes incerti corpore toto.
  239. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  240. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  241. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  242. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  243. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  244. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  245. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  246. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  247. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  248. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  249. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  250. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  251. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  252. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  253. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  254. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  255. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  256. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  257. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  258. labitur interea res et Babylonia fiunt
  259. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  260. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  261. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  262. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  263. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  264. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  265. eximia veste et victu convivia, ludi,
  266. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  267. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  268. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  269. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  270. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  271. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  272. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  273. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  274. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  275. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  276. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  277. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  278. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  279. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  280. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  281. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  282. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  283. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  284. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  285. et praetermittas animi vitia omnia primum
  286. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  287. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  288. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  289. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  290. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  291. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  292. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  293. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  294. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  295. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  296. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  297. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  298. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  299. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  300. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  301. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  302. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  303. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  304. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  305. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  306. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  307. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  308. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  309. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  310. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  311. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  312. floribus et sertis operit postisque superbos
  313. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  314. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  315. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  316. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  317. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  318. plus videat quam mortali concedere par est.
  319. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  320. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  321. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  322. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  323. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  324. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  325. praetermittere et humanis concedere rebus.
  326. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  327. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  328. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  329. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  330. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  331. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  332. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  333. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  334. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  335. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  336. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  337. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  338. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  339. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  340. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  341. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  342. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  343. Et commiscendo quom semine forte virilem
  344. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  345. tum similes matrum materno semine fiunt,
  346. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  347. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  348. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  349. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  350. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  351. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  352. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  353. possint et referant proavorum saepe figuras,
  354. propterea quia multa modis primordia multis
  355. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  356. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  357. inde Venus varia producit sorte figuras,
  358. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  359. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  360. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  361. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  362. maternoque mares existunt corpore creti;
  363. semper enim partus duplici de semine constat,
  364. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  365. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  366. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  367. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  368. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  369. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  370. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  371. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  372. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  373. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  374. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  375. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  376. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  377. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  378. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  379. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  380. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  381. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  382. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  383. atque alias alii complent magis ex aliisque
  384. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  385. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  386. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  387. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  388. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  389. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  390. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  391. usque adeo magni refert, ut semina possint
  392. seminibus commisceri genitaliter apta
  393. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  394. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  395. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  396. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  397. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  398. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  399. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  400. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  401. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  402. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  403. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  404. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  405. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  406. eicit enim sulcum recta regione viaque
  407. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  408. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  409. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  410. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  411. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  412. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  413. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  414. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  415. morigerisque modis et munde corpore culto,
  416. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  417. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  418. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  419. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  420. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  421. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam