De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  2. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  3. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  4. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  5. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  6. et recreet vires inter datus, atque patentem
  7. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  8. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  9. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  10. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  11. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  12. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  13. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  14. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  15. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  16. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  17. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  18. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  19. dico animo nostro primum simulacra meandi
  20. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  21. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  22. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  23. id quod providet, illius rei constat imago,
  24. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  25. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  26. per membra atque artus animai dissita vis est;
  27. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  28. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  29. paulatim moles protruditur atque movetur.
  30. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  31. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  32. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  33. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  34. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  35. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  36. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  37. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  38. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  39. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  40. trudit agens magnam magno molimine navem
  41. et manus una regit quanto vis impete euntem
  42. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  43. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  44. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  45. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  46. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  47. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  48. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  49. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  50. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  51. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  52. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  53. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  54. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  55. vis animae partimque foras eiecta recessit
  56. et partim contrusa magis concessit in altum;
  57. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  58. nam dubium non est, animai quin opera sit
  59. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  60. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  61. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  62. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  63. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  64. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  65. unde reconflari sensus per membra repente
  66. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  67. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  68. perturbari anima et corpus languescere possit,
  69. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  70. Principio externa corpus de parte necessum est,
  71. quoniam vicinum tangitur auris,
  72. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  73. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  74. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  75. interiorem etiam partem spirantibus
  76. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  77. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  78. perveniant plagae per parva foramina nobis
  79. corporis ad primas partis elementaque prima,
  80. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  81. conturbantur enim positurae principiorum
  82. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  83. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  84. pars etiam distracta per artus non queat esse
  85. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  86. inter enim saepit coetus natura viasque.
  87. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  88. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  89. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  90. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  91. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  92. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  93. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  94. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  95. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  96. corpora conturbant magno contusa labore.
  97. fit ratione eadem coniectus parte animai
  98. altior atque foras eiectus largior eius,
  99. et divisior inter se ac distractior intus.
  100. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  101. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  102. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  103. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  104. causidici causas agere et componere leges,
  105. induperatores pugnare ac proelia obire,
  106. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  107. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  108. semper et inventam patriis exponere chartis.
  109. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  110. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  111. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  112. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  113. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  114. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  115. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  116. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  117. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  118. cernere saltantis et mollia membra moventis
  119. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  120. auribus accipere et consessum cernere eundem
  121. scenaique simul varios splendere decores.
  122. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  123. et quibus in rebus consuerint esse operati
  124. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  125. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  126. in somnis sudare tamen spirareque semper
  127. et quasi de palma summas contendere viris
  128. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  129. venantumque canes in molli saepe quiete
  130. iactant crura tamen subito vocisque repente
  131. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  132. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  133. expergefactique secuntur inania saepe
  134. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  135. donec discussis redeant erroribus ad se.
  136. at consueta domi catulorum blanda propago
  137. discutere et corpus de terra corripere instant,
  138. iactant crura tamen subito vocisque repente
  139. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  140. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  141. expergefactique secuntur inania saepe
  142. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  143. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  144. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  145. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  146. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  147. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  148. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  149. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  150. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  151. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  152. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  153. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  154. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  155. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  156. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  157. indicioque sui facti persaepe fuere.
  158. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  159. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  160. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  161. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  162. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  163. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  164. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  165. somno devincti credunt se extollere vestem,
  166. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  167. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  168. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  169. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  170. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  171. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  172. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  173. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  174. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  175. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  176. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  177. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  178. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  179. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  180. per membra atque artus decedit corpore toto,
  181. in loca conveniens nervorum certa cietque
  182. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  183. inritata tument loca semine fitque voluntas
  184. eicere id quo se contendit dira lubido,
  185. incitat inritans loca turgida semine multo
  186. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  187. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  188. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  189. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  190. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  191. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  192. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  193. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  194. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  195. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  196. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  197. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  198. stillavit gutta et successit frigida cura;
  199. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  200. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  201. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  202. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  203. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  204. nec retinere semel conversum unius amore
  205. et servare sibi curam certumque dolorem;
  206. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  207. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  208. si non prima novis conturbes volnera plagis
  209. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  210. aut alio possis animi traducere motus.
  211. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  212. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  213. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  214. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  215. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  216. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  217. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  218. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  219. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  220. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  221. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  222. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  223. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  224. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  225. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  226. quod fieri contra totum natura repugnat;
  227. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  228. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  229. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  230. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  231. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  232. ex hominis vero facie pulchroque colore
  233. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  234. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  235. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  236. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  237. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  238. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  239. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  240. nec satiare queunt spectando corpora coram
  241. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  242. possunt errantes incerti corpore toto.
  243. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  244. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  245. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  246. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  247. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  248. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  249. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  250. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  251. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  252. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  253. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  254. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  255. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  256. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  257. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  258. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  259. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  260. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  261. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  262. labitur interea res et Babylonia fiunt
  263. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  264. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  265. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  266. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  267. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  268. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  269. eximia veste et victu convivia, ludi,
  270. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  271. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  272. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  273. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  274. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  275. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  276. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  277. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  278. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  279. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  280. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  281. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  282. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  283. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  284. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  285. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  286. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  287. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  288. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  289. et praetermittas animi vitia omnia primum
  290. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  291. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  292. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  293. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  294. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  295. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  296. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  297. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  298. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  299. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  300. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  301. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  302. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  303. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  304. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  305. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  306. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  307. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  308. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  309. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  310. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  311. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  312. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  313. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  314. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  315. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  316. floribus et sertis operit postisque superbos
  317. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  318. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  319. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  320. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  321. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  322. plus videat quam mortali concedere par est.
  323. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  324. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  325. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  326. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  327. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  328. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  329. praetermittere et humanis concedere rebus.
  330. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  331. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  332. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  333. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  334. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  335. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  336. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  337. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  338. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  339. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  340. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  341. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  342. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  343. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  344. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  345. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  346. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  347. Et commiscendo quom semine forte virilem
  348. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  349. tum similes matrum materno semine fiunt,
  350. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  351. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  352. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  353. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  354. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  355. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  356. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  357. possint et referant proavorum saepe figuras,
  358. propterea quia multa modis primordia multis
  359. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  360. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  361. inde Venus varia producit sorte figuras,
  362. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  363. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  364. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  365. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  366. maternoque mares existunt corpore creti;
  367. semper enim partus duplici de semine constat,
  368. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  369. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  370. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  371. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  372. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  373. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  374. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  375. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  376. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  377. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  378. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  379. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  380. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  381. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  382. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  383. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  384. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  385. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  386. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  387. atque alias alii complent magis ex aliisque
  388. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  389. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  390. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  391. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  392. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  393. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  394. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  395. usque adeo magni refert, ut semina possint
  396. seminibus commisceri genitaliter apta