De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec igitur possunt utendi cognita causa
  2. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  3. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  4. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  5. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  6. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  7. utilitatis ob officium potuisse creari.
  8. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  9. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  10. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  11. multa modis multis docui, sed plurima debent
  12. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  13. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  14. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  15. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  16. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  17. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  18. et recreet vires inter datus, atque patentem
  19. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  20. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  21. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  22. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  23. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  24. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  25. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  26. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  27. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  28. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  29. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  30. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  31. dico animo nostro primum simulacra meandi
  32. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  33. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  34. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  35. id quod providet, illius rei constat imago,
  36. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  37. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  38. per membra atque artus animai dissita vis est;
  39. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  40. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  41. paulatim moles protruditur atque movetur.
  42. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  43. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  44. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  45. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  46. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  47. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  48. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  49. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  50. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  51. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  52. trudit agens magnam magno molimine navem
  53. et manus una regit quanto vis impete euntem
  54. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  55. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  56. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  57. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  58. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  59. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  60. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  61. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  62. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  63. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  64. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  65. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  66. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  67. vis animae partimque foras eiecta recessit
  68. et partim contrusa magis concessit in altum;
  69. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  70. nam dubium non est, animai quin opera sit
  71. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  72. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  73. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  74. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  75. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  76. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  77. unde reconflari sensus per membra repente
  78. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  79. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  80. perturbari anima et corpus languescere possit,
  81. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  82. Principio externa corpus de parte necessum est,
  83. quoniam vicinum tangitur auris,
  84. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  85. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  86. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  87. interiorem etiam partem spirantibus
  88. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  89. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  90. perveniant plagae per parva foramina nobis
  91. corporis ad primas partis elementaque prima,
  92. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  93. conturbantur enim positurae principiorum
  94. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  95. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  96. pars etiam distracta per artus non queat esse
  97. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  98. inter enim saepit coetus natura viasque.
  99. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  100. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  101. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  102. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  103. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  104. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  105. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  106. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  107. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  108. corpora conturbant magno contusa labore.
  109. fit ratione eadem coniectus parte animai
  110. altior atque foras eiectus largior eius,
  111. et divisior inter se ac distractior intus.
  112. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  113. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  114. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  115. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  116. causidici causas agere et componere leges,
  117. induperatores pugnare ac proelia obire,
  118. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  119. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  120. semper et inventam patriis exponere chartis.
  121. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  122. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  123. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  124. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  125. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  126. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  127. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  128. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  129. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  130. cernere saltantis et mollia membra moventis
  131. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  132. auribus accipere et consessum cernere eundem
  133. scenaique simul varios splendere decores.
  134. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  135. et quibus in rebus consuerint esse operati
  136. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  137. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  138. in somnis sudare tamen spirareque semper
  139. et quasi de palma summas contendere viris
  140. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  141. venantumque canes in molli saepe quiete
  142. iactant crura tamen subito vocisque repente
  143. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  144. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  145. expergefactique secuntur inania saepe
  146. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  147. donec discussis redeant erroribus ad se.
  148. at consueta domi catulorum blanda propago
  149. discutere et corpus de terra corripere instant,
  150. iactant crura tamen subito vocisque repente
  151. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  152. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  153. expergefactique secuntur inania saepe
  154. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  155. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  156. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  157. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  158. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  159. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  160. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  161. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  162. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  163. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  164. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  165. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  166. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  167. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  168. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  169. indicioque sui facti persaepe fuere.
  170. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  171. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  172. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  173. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  174. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  175. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  176. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  177. somno devincti credunt se extollere vestem,
  178. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  179. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  180. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  181. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  182. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  183. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  184. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  185. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  186. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  187. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  188. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  189. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  190. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  191. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  192. per membra atque artus decedit corpore toto,
  193. in loca conveniens nervorum certa cietque
  194. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  195. inritata tument loca semine fitque voluntas
  196. eicere id quo se contendit dira lubido,
  197. incitat inritans loca turgida semine multo
  198. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  199. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  200. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  201. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  202. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  203. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  204. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  205. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  206. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  207. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  208. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  209. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  210. stillavit gutta et successit frigida cura;
  211. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  212. illius et nomen dulce obversatur ad auris.