De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  2. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  3. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  4. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  5. quae volgo volitant subtili praedita filo
  6. nec singillatim possunt secreta videri.
  7. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  8. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  9. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  10. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  11. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  12. at contra tenuis summi membrana coloris
  13. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  14. in promptu quoniam est in prima fronte locata.