De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  2. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  3. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  4. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  5. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  6. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  7. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  8. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  9. Illud in his rebus vitium vehementer
  10. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  11. lumina ne facias oculorum clara creata,
  12. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  13. proceros passus, ideo fastigia posse
  14. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  15. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  16. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  17. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  18. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  19. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  20. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  21. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  22. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  23. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  24. sed potius longe linguae praecessit origo
  25. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  26. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  27. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  28. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  29. at contra conferre manu certamina pugnae
  30. et lacerare artus foedareque membra cruore
  31. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  32. et volnus vitare prius natura
  33. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  34. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  35. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  36. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  37. haec igitur possunt utendi cognita causa
  38. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  39. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  40. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  41. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  42. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  43. utilitatis ob officium potuisse creari.
  44. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  45. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  46. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  47. multa modis multis docui, sed plurima debent
  48. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  49. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  50. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  51. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  52. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  53. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  54. et recreet vires inter datus, atque patentem
  55. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  56. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  57. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  58. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  59. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  60. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  61. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  62. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  63. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  64. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  65. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  66. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  67. dico animo nostro primum simulacra meandi
  68. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  69. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  70. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  71. id quod providet, illius rei constat imago,
  72. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  73. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  74. per membra atque artus animai dissita vis est;
  75. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  76. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  77. paulatim moles protruditur atque movetur.
  78. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  79. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  80. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  81. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  82. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  83. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  84. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  85. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  86. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  87. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  88. trudit agens magnam magno molimine navem
  89. et manus una regit quanto vis impete euntem
  90. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  91. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  92. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  93. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  94. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  95. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  96. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  97. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  98. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  99. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  100. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  101. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  102. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  103. vis animae partimque foras eiecta recessit
  104. et partim contrusa magis concessit in altum;
  105. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  106. nam dubium non est, animai quin opera sit
  107. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  108. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  109. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  110. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  111. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  112. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  113. unde reconflari sensus per membra repente
  114. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  115. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  116. perturbari anima et corpus languescere possit,
  117. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  118. Principio externa corpus de parte necessum est,
  119. quoniam vicinum tangitur auris,
  120. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  121. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  122. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  123. interiorem etiam partem spirantibus
  124. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  125. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  126. perveniant plagae per parva foramina nobis
  127. corporis ad primas partis elementaque prima,
  128. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  129. conturbantur enim positurae principiorum
  130. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  131. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  132. pars etiam distracta per artus non queat esse
  133. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  134. inter enim saepit coetus natura viasque.
  135. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  136. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  137. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  138. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  139. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  140. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  141. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  142. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  143. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  144. corpora conturbant magno contusa labore.
  145. fit ratione eadem coniectus parte animai
  146. altior atque foras eiectus largior eius,
  147. et divisior inter se ac distractior intus.
  148. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  149. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  150. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  151. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  152. causidici causas agere et componere leges,
  153. induperatores pugnare ac proelia obire,
  154. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  155. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  156. semper et inventam patriis exponere chartis.
  157. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  158. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  159. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  160. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  161. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  162. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  163. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  164. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  165. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  166. cernere saltantis et mollia membra moventis
  167. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  168. auribus accipere et consessum cernere eundem
  169. scenaique simul varios splendere decores.
  170. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  171. et quibus in rebus consuerint esse operati
  172. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  173. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  174. in somnis sudare tamen spirareque semper
  175. et quasi de palma summas contendere viris
  176. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  177. venantumque canes in molli saepe quiete
  178. iactant crura tamen subito vocisque repente
  179. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  180. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  181. expergefactique secuntur inania saepe
  182. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  183. donec discussis redeant erroribus ad se.
  184. at consueta domi catulorum blanda propago
  185. discutere et corpus de terra corripere instant,
  186. iactant crura tamen subito vocisque repente
  187. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  188. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  189. expergefactique secuntur inania saepe
  190. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  191. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  192. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  193. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  194. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  195. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  196. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  197. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  198. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  199. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  200. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  201. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  202. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  203. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  204. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  205. indicioque sui facti persaepe fuere.
  206. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  207. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  208. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  209. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  210. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  211. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  212. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  213. somno devincti credunt se extollere vestem,
  214. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  215. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  216. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  217. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  218. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  219. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  220. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  221. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  222. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  223. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  224. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  225. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  226. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  227. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  228. per membra atque artus decedit corpore toto,
  229. in loca conveniens nervorum certa cietque
  230. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  231. inritata tument loca semine fitque voluntas
  232. eicere id quo se contendit dira lubido,
  233. incitat inritans loca turgida semine multo
  234. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  235. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  236. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  237. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  238. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  239. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  240. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  241. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  242. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  243. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  244. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  245. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  246. stillavit gutta et successit frigida cura;
  247. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  248. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  249. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  250. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  251. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  252. nec retinere semel conversum unius amore
  253. et servare sibi curam certumque dolorem;
  254. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  255. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  256. si non prima novis conturbes volnera plagis
  257. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  258. aut alio possis animi traducere motus.
  259. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  260. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  261. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  262. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  263. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  264. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  265. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  266. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  267. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  268. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  269. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  270. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  271. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  272. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  273. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  274. quod fieri contra totum natura repugnat;
  275. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  276. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  277. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  278. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  279. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  280. ex hominis vero facie pulchroque colore
  281. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  282. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  283. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  284. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  285. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  286. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  287. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  288. nec satiare queunt spectando corpora coram
  289. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  290. possunt errantes incerti corpore toto.
  291. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  292. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  293. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  294. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  295. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  296. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  297. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  298. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  299. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  300. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  301. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  302. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  303. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  304. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  305. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  306. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  307. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  308. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  309. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  310. labitur interea res et Babylonia fiunt
  311. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  312. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  313. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  314. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  315. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  316. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  317. eximia veste et victu convivia, ludi,
  318. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  319. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  320. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  321. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  322. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  323. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  324. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  325. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  326. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  327. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  328. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  329. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  330. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  331. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  332. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  333. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  334. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  335. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  336. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  337. et praetermittas animi vitia omnia primum
  338. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  339. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  340. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  341. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  342. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  343. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  344. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  345. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  346. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  347. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  348. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  349. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  350. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  351. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  352. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  353. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  354. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  355. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  356. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  357. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  358. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  359. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  360. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  361. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  362. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  363. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  364. floribus et sertis operit postisque superbos
  365. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  366. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  367. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  368. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  369. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  370. plus videat quam mortali concedere par est.
  371. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  372. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  373. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  374. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  375. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  376. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  377. praetermittere et humanis concedere rebus.
  378. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  379. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  380. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  381. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  382. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  383. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  384. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  385. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  386. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  387. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  388. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  389. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  390. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  391. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  392. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  393. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  394. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  395. Et commiscendo quom semine forte virilem
  396. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  397. tum similes matrum materno semine fiunt,
  398. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  399. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  400. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  401. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  402. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,