De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  2. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  3. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  4. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  5. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  6. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  7. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  8. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  9. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  10. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  11. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  12. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  13. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  14. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  15. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  16. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  17. Illud in his rebus vitium vehementer
  18. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  19. lumina ne facias oculorum clara creata,
  20. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus