De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  2. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  3. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  4. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  5. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  6. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  7. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  8. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  9. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  10. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  11. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  12. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  13. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  14. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  15. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  16. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  17. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  18. Illud in his rebus vitium vehementer
  19. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  20. lumina ne facias oculorum clara creata,
  21. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  22. proceros passus, ideo fastigia posse
  23. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  24. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  25. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  26. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  27. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  28. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  29. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  30. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  31. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  32. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  33. sed potius longe linguae praecessit origo
  34. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  35. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  36. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  37. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  38. at contra conferre manu certamina pugnae
  39. et lacerare artus foedareque membra cruore
  40. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  41. et volnus vitare prius natura
  42. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  43. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  44. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  45. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  46. haec igitur possunt utendi cognita causa
  47. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  48. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  49. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  50. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  51. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  52. utilitatis ob officium potuisse creari.
  53. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  54. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  55. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  56. multa modis multis docui, sed plurima debent
  57. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  58. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  59. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  60. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  61. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  62. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  63. et recreet vires inter datus, atque patentem
  64. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  65. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  66. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  67. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  68. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  69. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  70. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  71. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  72. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  73. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  74. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  75. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  76. dico animo nostro primum simulacra meandi
  77. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  78. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  79. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  80. id quod providet, illius rei constat imago,
  81. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  82. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  83. per membra atque artus animai dissita vis est;
  84. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  85. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  86. paulatim moles protruditur atque movetur.
  87. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  88. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  89. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  90. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  91. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  92. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  93. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  94. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  95. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  96. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  97. trudit agens magnam magno molimine navem
  98. et manus una regit quanto vis impete euntem
  99. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  100. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  101. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  102. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  103. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  104. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  105. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  106. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  107. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  108. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  109. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  110. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  111. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  112. vis animae partimque foras eiecta recessit
  113. et partim contrusa magis concessit in altum;
  114. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  115. nam dubium non est, animai quin opera sit
  116. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  117. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  118. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  119. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  120. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  121. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  122. unde reconflari sensus per membra repente
  123. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  124. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  125. perturbari anima et corpus languescere possit,
  126. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  127. Principio externa corpus de parte necessum est,
  128. quoniam vicinum tangitur auris,
  129. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  130. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  131. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  132. interiorem etiam partem spirantibus
  133. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  134. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  135. perveniant plagae per parva foramina nobis
  136. corporis ad primas partis elementaque prima,
  137. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  138. conturbantur enim positurae principiorum
  139. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  140. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  141. pars etiam distracta per artus non queat esse
  142. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  143. inter enim saepit coetus natura viasque.
  144. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  145. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  146. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  147. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  148. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  149. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  150. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  151. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  152. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  153. corpora conturbant magno contusa labore.
  154. fit ratione eadem coniectus parte animai
  155. altior atque foras eiectus largior eius,
  156. et divisior inter se ac distractior intus.
  157. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  158. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  159. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  160. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  161. causidici causas agere et componere leges,
  162. induperatores pugnare ac proelia obire,
  163. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  164. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  165. semper et inventam patriis exponere chartis.
  166. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  167. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  168. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  169. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  170. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  171. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  172. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  173. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  174. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  175. cernere saltantis et mollia membra moventis
  176. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  177. auribus accipere et consessum cernere eundem
  178. scenaique simul varios splendere decores.
  179. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  180. et quibus in rebus consuerint esse operati
  181. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  182. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  183. in somnis sudare tamen spirareque semper
  184. et quasi de palma summas contendere viris
  185. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  186. venantumque canes in molli saepe quiete
  187. iactant crura tamen subito vocisque repente
  188. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  189. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  190. expergefactique secuntur inania saepe
  191. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  192. donec discussis redeant erroribus ad se.
  193. at consueta domi catulorum blanda propago
  194. discutere et corpus de terra corripere instant,
  195. iactant crura tamen subito vocisque repente
  196. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  197. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  198. expergefactique secuntur inania saepe
  199. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  200. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  201. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  202. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  203. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  204. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  205. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  206. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  207. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  208. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,