De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  2. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  3. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  4. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  5. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  6. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  7. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  8. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  9. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  10. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  11. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  12. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  13. ipse parat sese porro speratque futurum
  14. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  15. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  16. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  17. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  18. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  19. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  20. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  21. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  22. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  23. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  24. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  25. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  26. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  27. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  28. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  29. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  30. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  31. Illud in his rebus vitium vehementer
  32. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  33. lumina ne facias oculorum clara creata,
  34. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  35. proceros passus, ideo fastigia posse
  36. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  37. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  38. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  39. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  40. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  41. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  42. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  43. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  44. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  45. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  46. sed potius longe linguae praecessit origo
  47. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  48. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  49. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  50. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  51. at contra conferre manu certamina pugnae
  52. et lacerare artus foedareque membra cruore
  53. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  54. et volnus vitare prius natura
  55. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  56. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  57. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  58. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  59. haec igitur possunt utendi cognita causa
  60. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  61. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  62. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  63. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  64. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  65. utilitatis ob officium potuisse creari.
  66. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  67. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  68. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  69. multa modis multis docui, sed plurima debent
  70. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  71. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  72. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  73. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  74. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  75. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  76. et recreet vires inter datus, atque patentem
  77. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  78. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  79. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  80. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  81. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  82. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  83. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  84. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  85. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  86. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  87. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  88. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  89. dico animo nostro primum simulacra meandi
  90. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  91. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  92. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  93. id quod providet, illius rei constat imago,
  94. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  95. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  96. per membra atque artus animai dissita vis est;
  97. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  98. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  99. paulatim moles protruditur atque movetur.
  100. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  101. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  102. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  103. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  104. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  105. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  106. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  107. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  108. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  109. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  110. trudit agens magnam magno molimine navem
  111. et manus una regit quanto vis impete euntem
  112. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  113. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  114. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  115. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  116. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  117. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  118. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  119. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  120. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  121. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  122. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  123. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  124. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  125. vis animae partimque foras eiecta recessit
  126. et partim contrusa magis concessit in altum;
  127. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  128. nam dubium non est, animai quin opera sit
  129. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  130. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  131. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  132. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  133. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  134. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  135. unde reconflari sensus per membra repente
  136. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  137. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  138. perturbari anima et corpus languescere possit,
  139. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  140. Principio externa corpus de parte necessum est,
  141. quoniam vicinum tangitur auris,
  142. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  143. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  144. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  145. interiorem etiam partem spirantibus
  146. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  147. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  148. perveniant plagae per parva foramina nobis
  149. corporis ad primas partis elementaque prima,
  150. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  151. conturbantur enim positurae principiorum
  152. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  153. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  154. pars etiam distracta per artus non queat esse
  155. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  156. inter enim saepit coetus natura viasque.
  157. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  158. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  159. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  160. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  161. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  162. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  163. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  164. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  165. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  166. corpora conturbant magno contusa labore.
  167. fit ratione eadem coniectus parte animai
  168. altior atque foras eiectus largior eius,
  169. et divisior inter se ac distractior intus.
  170. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  171. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  172. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  173. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  174. causidici causas agere et componere leges,
  175. induperatores pugnare ac proelia obire,
  176. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  177. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  178. semper et inventam patriis exponere chartis.
  179. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  180. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  181. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  182. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  183. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  184. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  185. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  186. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  187. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  188. cernere saltantis et mollia membra moventis
  189. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  190. auribus accipere et consessum cernere eundem
  191. scenaique simul varios splendere decores.
  192. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  193. et quibus in rebus consuerint esse operati
  194. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  195. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  196. in somnis sudare tamen spirareque semper
  197. et quasi de palma summas contendere viris
  198. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  199. venantumque canes in molli saepe quiete
  200. iactant crura tamen subito vocisque repente
  201. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  202. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  203. expergefactique secuntur inania saepe
  204. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  205. donec discussis redeant erroribus ad se.
  206. at consueta domi catulorum blanda propago
  207. discutere et corpus de terra corripere instant,
  208. iactant crura tamen subito vocisque repente
  209. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  210. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  211. expergefactique secuntur inania saepe
  212. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  213. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  214. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  215. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  216. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  217. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  218. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  219. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  220. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  221. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  222. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  223. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  224. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  225. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  226. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  227. indicioque sui facti persaepe fuere.
  228. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  229. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  230. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  231. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  232. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  233. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  234. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  235. somno devincti credunt se extollere vestem,
  236. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  237. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  238. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  239. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  240. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  241. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  242. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  243. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  244. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  245. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  246. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.