De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  2. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  3. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  4. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  5. omnia conrident correpta luce diei.
  6. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  7. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  8. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  9. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  10. quae volgo volitant subtili praedita filo
  11. nec singillatim possunt secreta videri.
  12. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  13. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  14. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  15. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  16. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  17. at contra tenuis summi membrana coloris
  18. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  19. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  20. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  21. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  22. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  23. exin imaginibus missis consistere eorum.
  24. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  25. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  26. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  27. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  28. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  29. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  30. nec ratione alia servari posse videntur,
  31. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  32. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  33. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  34. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  35. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  36. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  37. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  38. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  39. tertia pars nulla possit ratione videri.
  40. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  41. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  42. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  43. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  44. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  45. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  46. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  47. habrotonique graves et tristia centaurea,
  48. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  49. ---
  50. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  51. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  52. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  53. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  54. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  55. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  56. quae multis formata modis sublime feruntur,
  57. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  58. cernimus et mundi speciem violare serenam
  59. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  60. ora volare videntur et umbram ducere late,
  61. inter dum magni montes avolsaque saxa
  62. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  63. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  64. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  65. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  66. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  67. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  68. ---
  69. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  70. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  71. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  72. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  73. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  74. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  75. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  76. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  77. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  78. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  79. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  80. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  81. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  82. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  83. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  84. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  85. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  86. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  87. sic ab rebus item simili ratione necessest
  88. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  89. multa modis multis in cunctas undique partis;
  90. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  91. res ibi respondent simili forma atque colore.
  92. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  93. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  94. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  95. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  96. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  97. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  98. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  99. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  100. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  101. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  102. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  103. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  104. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  105. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  106. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  107. Principio persaepe levis res atque minutis
  108. corporibus factas celeris licet esse videre.
  109. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  110. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  111. quae quasi cuduntur perque intervallum
  112. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  113. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  114. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  115. qua propter simulacra pari ratione necessest
  116. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  117. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  118. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  119. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  120. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  121. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  122. et quasi permanare per intervallum.
  123. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  124. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  125. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  126. per totum caeli spatium diffundere sese
  127. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  128. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  129. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  130. quone vides citius debere et longius ire
  131. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  132. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  133. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  134. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  135. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  136. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  137. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  138. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  139. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  140. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  141. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  142. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  143. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  144. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  145. nec variae cessant voces volitare per auras.
  146. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  147. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  148. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  149. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  150. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  151. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  152. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  153. cernere odorari licet et sentire sonare.
  154. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  155. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  156. cernitur in luce et claro candore, necessest
  157. consimili causa tactum visumque moveri.
  158. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  159. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  160. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  161. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  162. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  163. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  164. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  165. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  166. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  167. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  168. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  169. efficit ut videamus et internoscere curat;
  170. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  171. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  172. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  173. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  174. propterea fit uti videamus quam procul absit
  175. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  176. et nostros oculos perterget longior aura,
  177. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  178. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  179. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  180. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  181. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  182. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  183. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  184. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  185. particulam venti sentire et frigoris eius,
  186. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  187. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  188. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  189. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  190. tangimus extremum saxi summumque colorem
  191. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  192. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  193. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  194. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  195. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  196. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  197. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  198. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  199. primus enim citra postes tum cernitur ,
  200. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  201. post extraria lux oculos perterget et
  202. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  203. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  204. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  205. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  206. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus