De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  2. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  3. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  4. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  5. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  6. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  7. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  8. scire licet mentem simili ratione moveri
  9. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  10. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  11. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  12. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  13. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  14. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  15. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  16. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  17. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  18. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  19. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  20. nec dissentit eum mortis letique potitum
  21. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  22. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  23. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  24. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  25. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  26. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  27. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  28. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  29. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  30. copia particularum, ut possit suppeditare.
  31. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  32. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  33. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  34. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  35. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  36. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  37. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  38. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  39. omnia sub verbone creat natura paratque?
  40. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  41. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  42. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  43. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  44. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  45. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  46. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  47. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  48. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  49. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  50. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  51. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  52. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  53. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  54. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  55. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  56. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  57. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  58. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  59. ipse parat sese porro speratque futurum
  60. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  61. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  62. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  63. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  64. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  65. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  66. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  67. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  68. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  69. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  70. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  71. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  72. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  73. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  74. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  75. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  76. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  77. Illud in his rebus vitium vehementer
  78. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  79. lumina ne facias oculorum clara creata,
  80. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  81. proceros passus, ideo fastigia posse
  82. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  83. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  84. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  85. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  86. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  87. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  88. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  89. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  90. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  91. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  92. sed potius longe linguae praecessit origo
  93. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  94. quam sonus est auditus, et omnia denique membra