De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  2. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  3. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  4. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  5. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  6. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  7. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  8. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  9. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  10. scire licet mentem simili ratione moveri
  11. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  12. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  13. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  14. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  15. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  16. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  17. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  18. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  19. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  20. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  21. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  22. nec dissentit eum mortis letique potitum
  23. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  24. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  25. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  26. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  27. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  28. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  29. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  30. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  31. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  32. copia particularum, ut possit suppeditare.
  33. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  34. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  35. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  36. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  37. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  38. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  39. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  40. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  41. omnia sub verbone creat natura paratque?
  42. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  43. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  44. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  45. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  46. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  47. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  48. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  49. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  50. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  51. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  52. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  53. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  54. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  55. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  56. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  57. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  58. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  59. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  60. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  61. ipse parat sese porro speratque futurum
  62. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  63. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  64. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  65. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  66. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  67. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  68. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  69. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  70. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  71. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  72. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  73. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  74. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  75. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  76. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  77. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  78. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  79. Illud in his rebus vitium vehementer
  80. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  81. lumina ne facias oculorum clara creata,
  82. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  83. proceros passus, ideo fastigia posse
  84. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  85. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  86. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  87. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  88. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  89. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  90. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  91. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  92. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  93. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  94. sed potius longe linguae praecessit origo
  95. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  96. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  97. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  98. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  99. at contra conferre manu certamina pugnae
  100. et lacerare artus foedareque membra cruore
  101. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  102. et volnus vitare prius natura
  103. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  104. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  105. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  106. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  107. haec igitur possunt utendi cognita causa
  108. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  109. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  110. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  111. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  112. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  113. utilitatis ob officium potuisse creari.
  114. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  115. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  116. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  117. multa modis multis docui, sed plurima debent
  118. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  119. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  120. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  121. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  122. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  123. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  124. et recreet vires inter datus, atque patentem
  125. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  126. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  127. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  128. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  129. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  130. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  131. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  132. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  133. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  134. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  135. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  136. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  137. dico animo nostro primum simulacra meandi
  138. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  139. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  140. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  141. id quod providet, illius rei constat imago,
  142. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  143. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  144. per membra atque artus animai dissita vis est;
  145. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  146. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  147. paulatim moles protruditur atque movetur.
  148. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  149. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  150. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  151. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  152. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  153. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  154. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  155. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  156. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  157. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  158. trudit agens magnam magno molimine navem
  159. et manus una regit quanto vis impete euntem
  160. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  161. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  162. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  163. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  164. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  165. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  166. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  167. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  168. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  169. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  170. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  171. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  172. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  173. vis animae partimque foras eiecta recessit
  174. et partim contrusa magis concessit in altum;
  175. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  176. nam dubium non est, animai quin opera sit
  177. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  178. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  179. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  180. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  181. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  182. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  183. unde reconflari sensus per membra repente
  184. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  185. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  186. perturbari anima et corpus languescere possit,
  187. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  188. Principio externa corpus de parte necessum est,
  189. quoniam vicinum tangitur auris,
  190. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  191. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  192. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  193. interiorem etiam partem spirantibus
  194. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  195. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  196. perveniant plagae per parva foramina nobis
  197. corporis ad primas partis elementaque prima,
  198. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  199. conturbantur enim positurae principiorum
  200. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  201. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  202. pars etiam distracta per artus non queat esse
  203. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  204. inter enim saepit coetus natura viasque.
  205. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  206. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  207. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  208. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  209. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  210. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  211. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  212. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  213. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  214. corpora conturbant magno contusa labore.
  215. fit ratione eadem coniectus parte animai
  216. altior atque foras eiectus largior eius,
  217. et divisior inter se ac distractior intus.
  218. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  219. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  220. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  221. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  222. causidici causas agere et componere leges,
  223. induperatores pugnare ac proelia obire,
  224. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  225. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  226. semper et inventam patriis exponere chartis.
  227. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  228. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  229. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  230. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  231. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  232. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  233. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  234. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  235. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  236. cernere saltantis et mollia membra moventis
  237. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  238. auribus accipere et consessum cernere eundem
  239. scenaique simul varios splendere decores.
  240. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  241. et quibus in rebus consuerint esse operati
  242. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  243. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  244. in somnis sudare tamen spirareque semper
  245. et quasi de palma summas contendere viris
  246. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  247. venantumque canes in molli saepe quiete
  248. iactant crura tamen subito vocisque repente
  249. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  250. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  251. expergefactique secuntur inania saepe
  252. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  253. donec discussis redeant erroribus ad se.
  254. at consueta domi catulorum blanda propago
  255. discutere et corpus de terra corripere instant,
  256. iactant crura tamen subito vocisque repente
  257. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  258. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  259. expergefactique secuntur inania saepe
  260. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  261. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  262. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  263. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  264. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  265. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  266. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  267. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  268. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  269. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  270. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  271. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  272. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  273. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  274. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  275. indicioque sui facti persaepe fuere.
  276. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  277. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  278. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  279. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  280. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  281. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  282. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  283. somno devincti credunt se extollere vestem,
  284. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  285. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  286. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  287. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  288. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  289. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  290. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  291. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  292. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  293. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  294. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  295. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  296. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  297. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  298. per membra atque artus decedit corpore toto,
  299. in loca conveniens nervorum certa cietque
  300. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  301. inritata tument loca semine fitque voluntas
  302. eicere id quo se contendit dira lubido,
  303. incitat inritans loca turgida semine multo
  304. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  305. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  306. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  307. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  308. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  309. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  310. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  311. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  312. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  313. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  314. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  315. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  316. stillavit gutta et successit frigida cura;
  317. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  318. illius et nomen dulce obversatur ad auris.