De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  2. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  3. multa modis multis in cunctas undique partis
  4. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  5. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  6. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  7. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  8. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  9. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  10. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  11. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  12. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  13. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  14. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  15. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  16. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  17. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  18. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  19. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  20. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  21. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  22. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  23. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  24. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  25. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  26. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  27. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  28. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  29. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  30. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  31. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  32. scire licet mentem simili ratione moveri
  33. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  34. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  35. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  36. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  37. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  38. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  39. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  40. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  41. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  42. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  43. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  44. nec dissentit eum mortis letique potitum
  45. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  46. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  47. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  48. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  49. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata