De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  2. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  3. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  4. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  5. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  6. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  7. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  8. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  9. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  10. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  11. multa modis multis in cunctas undique partis
  12. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  13. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  14. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu