De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  2. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  3. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  4. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  5. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  6. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  7. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  8. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  9. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  10. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  11. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  12. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  13. multa modis multis in cunctas undique partis
  14. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  15. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  16. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  17. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  18. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  19. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  20. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  21. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  22. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  23. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  24. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  25. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  26. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  27. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  28. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  29. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  30. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  31. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  32. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  33. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  34. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  35. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  36. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  37. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  38. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  39. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  40. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  41. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  42. scire licet mentem simili ratione moveri
  43. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  44. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  45. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  46. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  47. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  48. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  49. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  50. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  51. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  52. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  53. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  54. nec dissentit eum mortis letique potitum
  55. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  56. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  57. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  58. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  59. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  60. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  61. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  62. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  63. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  64. copia particularum, ut possit suppeditare.
  65. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  66. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  67. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  68. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  69. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  70. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  71. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  72. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  73. omnia sub verbone creat natura paratque?
  74. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  75. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  76. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  77. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  78. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  79. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  80. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  81. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  82. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  83. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  84. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  85. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  86. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  87. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  88. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  89. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  90. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  91. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  92. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  93. ipse parat sese porro speratque futurum
  94. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  95. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  96. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  97. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  98. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  99. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  100. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  101. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  102. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  103. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  104. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  105. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  106. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  107. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  108. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  109. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  110. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  111. Illud in his rebus vitium vehementer
  112. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  113. lumina ne facias oculorum clara creata,
  114. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  115. proceros passus, ideo fastigia posse
  116. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  117. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  118. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  119. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  120. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  121. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  122. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  123. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  124. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  125. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  126. sed potius longe linguae praecessit origo
  127. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  128. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  129. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  130. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  131. at contra conferre manu certamina pugnae
  132. et lacerare artus foedareque membra cruore
  133. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  134. et volnus vitare prius natura
  135. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  136. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  137. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  138. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  139. haec igitur possunt utendi cognita causa
  140. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  141. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  142. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  143. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  144. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  145. utilitatis ob officium potuisse creari.
  146. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  147. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  148. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  149. multa modis multis docui, sed plurima debent
  150. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  151. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  152. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  153. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  154. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  155. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  156. et recreet vires inter datus, atque patentem
  157. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  158. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  159. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  160. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  161. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  162. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  163. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  164. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  165. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  166. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  167. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  168. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  169. dico animo nostro primum simulacra meandi
  170. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  171. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  172. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  173. id quod providet, illius rei constat imago,
  174. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  175. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  176. per membra atque artus animai dissita vis est;
  177. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  178. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  179. paulatim moles protruditur atque movetur.
  180. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  181. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  182. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  183. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  184. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  185. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  186. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  187. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  188. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  189. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  190. trudit agens magnam magno molimine navem
  191. et manus una regit quanto vis impete euntem
  192. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  193. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  194. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  195. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  196. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  197. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  198. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  199. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  200. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  201. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  202. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  203. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  204. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  205. vis animae partimque foras eiecta recessit
  206. et partim contrusa magis concessit in altum;
  207. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  208. nam dubium non est, animai quin opera sit
  209. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  210. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  211. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  212. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  213. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  214. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  215. unde reconflari sensus per membra repente
  216. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  217. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  218. perturbari anima et corpus languescere possit,
  219. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  220. Principio externa corpus de parte necessum est,
  221. quoniam vicinum tangitur auris,
  222. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  223. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  224. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  225. interiorem etiam partem spirantibus
  226. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  227. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  228. perveniant plagae per parva foramina nobis
  229. corporis ad primas partis elementaque prima,
  230. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  231. conturbantur enim positurae principiorum
  232. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  233. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  234. pars etiam distracta per artus non queat esse
  235. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  236. inter enim saepit coetus natura viasque.
  237. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  238. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  239. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  240. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  241. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  242. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  243. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  244. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  245. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  246. corpora conturbant magno contusa labore.
  247. fit ratione eadem coniectus parte animai
  248. altior atque foras eiectus largior eius,
  249. et divisior inter se ac distractior intus.
  250. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  251. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  252. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  253. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  254. causidici causas agere et componere leges,
  255. induperatores pugnare ac proelia obire,
  256. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  257. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  258. semper et inventam patriis exponere chartis.
  259. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  260. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  261. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  262. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  263. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  264. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  265. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  266. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  267. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  268. cernere saltantis et mollia membra moventis
  269. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  270. auribus accipere et consessum cernere eundem
  271. scenaique simul varios splendere decores.
  272. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  273. et quibus in rebus consuerint esse operati
  274. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  275. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  276. in somnis sudare tamen spirareque semper
  277. et quasi de palma summas contendere viris
  278. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  279. venantumque canes in molli saepe quiete
  280. iactant crura tamen subito vocisque repente
  281. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  282. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  283. expergefactique secuntur inania saepe
  284. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  285. donec discussis redeant erroribus ad se.
  286. at consueta domi catulorum blanda propago
  287. discutere et corpus de terra corripere instant,
  288. iactant crura tamen subito vocisque repente
  289. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  290. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  291. expergefactique secuntur inania saepe
  292. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  293. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  294. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  295. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  296. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  297. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  298. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  299. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  300. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  301. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  302. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  303. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  304. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  305. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  306. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  307. indicioque sui facti persaepe fuere.
  308. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  309. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  310. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  311. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  312. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  313. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  314. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  315. somno devincti credunt se extollere vestem,
  316. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  317. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  318. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  319. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  320. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  321. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  322. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  323. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  324. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  325. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  326. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  327. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  328. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  329. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  330. per membra atque artus decedit corpore toto,
  331. in loca conveniens nervorum certa cietque
  332. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  333. inritata tument loca semine fitque voluntas
  334. eicere id quo se contendit dira lubido,
  335. incitat inritans loca turgida semine multo
  336. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  337. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  338. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  339. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  340. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  341. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  342. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  343. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  344. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  345. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  346. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  347. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  348. stillavit gutta et successit frigida cura;
  349. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  350. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  351. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  352. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  353. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  354. nec retinere semel conversum unius amore
  355. et servare sibi curam certumque dolorem;
  356. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  357. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  358. si non prima novis conturbes volnera plagis
  359. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  360. aut alio possis animi traducere motus.
  361. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  362. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  363. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  364. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  365. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  366. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  367. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  368. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  369. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  370. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  371. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  372. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  373. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  374. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  375. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  376. quod fieri contra totum natura repugnat;
  377. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  378. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  379. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  380. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  381. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  382. ex hominis vero facie pulchroque colore
  383. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  384. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  385. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  386. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  387. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  388. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  389. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  390. nec satiare queunt spectando corpora coram
  391. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  392. possunt errantes incerti corpore toto.
  393. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  394. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  395. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  396. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  397. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  398. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  399. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  400. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  401. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  402. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  403. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  404. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  405. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  406. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  407. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  408. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  409. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  410. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  411. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  412. labitur interea res et Babylonia fiunt
  413. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  414. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  415. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  416. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  417. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  418. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  419. eximia veste et victu convivia, ludi,
  420. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  421. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  422. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  423. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  424. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  425. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  426. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  427. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  428. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  429. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  430. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  431. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  432. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  433. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  434. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  435. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  436. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  437. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  438. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  439. et praetermittas animi vitia omnia primum
  440. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  441. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  442. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  443. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  444. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  445. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  446. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  447. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  448. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  449. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  450. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  451. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  452. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  453. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  454. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  455. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  456. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  457. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  458. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  459. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  460. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  461. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  462. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  463. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  464. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  465. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  466. floribus et sertis operit postisque superbos
  467. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  468. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  469. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  470. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  471. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  472. plus videat quam mortali concedere par est.
  473. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  474. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,