De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et multo citius, quanto minus indupediri
  2. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  3. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  4. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  5. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  6. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  7. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  8. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  9. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  10. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  11. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  12. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  13. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  14. omnia conrident correpta luce diei.
  15. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  16. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  17. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  18. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  19. quae volgo volitant subtili praedita filo
  20. nec singillatim possunt secreta videri.
  21. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  22. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  23. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  24. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  25. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  26. at contra tenuis summi membrana coloris
  27. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  28. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  29. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  30. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  31. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  32. exin imaginibus missis consistere eorum.
  33. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  34. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  35. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  36. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  37. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  38. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  39. nec ratione alia servari posse videntur,
  40. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  41. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  42. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  43. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  44. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  45. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  46. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  47. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  48. tertia pars nulla possit ratione videri.
  49. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  50. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  51. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  52. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  53. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  54. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  55. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  56. habrotonique graves et tristia centaurea,
  57. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  58. ---
  59. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  60. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  61. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  62. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  63. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  64. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  65. quae multis formata modis sublime feruntur,
  66. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  67. cernimus et mundi speciem violare serenam
  68. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  69. ora volare videntur et umbram ducere late,
  70. inter dum magni montes avolsaque saxa
  71. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  72. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  73. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  74. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  75. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  76. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  77. ---
  78. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  79. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  80. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa