De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  2. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  3. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  4. investigare in qua sit regione locatum;
  5. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  6. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  7. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  8. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  9. in generest, sed item species rerum atque colores
  10. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  11. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  12. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  13. auroram clara consuetum voce vocare,
  14. noenu queunt rapidi contra constare leones
  15. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  16. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  17. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  18. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  19. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  20. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  21. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  22. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  23. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  24. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  25. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  26. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  27. multa modis multis in cunctas undique partis
  28. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  29. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  30. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  31. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  32. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  33. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  34. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  35. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  36. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  37. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  38. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  39. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  40. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  41. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  42. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  43. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  44. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  45. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  46. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  47. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  48. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  49. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  50. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  51. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  52. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  53. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  54. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  55. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  56. scire licet mentem simili ratione moveri
  57. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  58. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  59. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  60. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  61. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  62. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  63. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  64. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  65. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  66. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  67. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  68. nec dissentit eum mortis letique potitum
  69. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  70. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  71. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  72. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  73. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  74. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  75. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  76. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  77. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  78. copia particularum, ut possit suppeditare.
  79. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  80. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  81. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  82. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  83. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  84. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  85. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  86. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  87. omnia sub verbone creat natura paratque?
  88. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  89. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  90. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  91. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  92. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  93. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  94. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  95. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  96. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  97. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  98. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  99. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  100. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  101. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  102. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  103. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  104. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  105. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  106. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  107. ipse parat sese porro speratque futurum
  108. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  109. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  110. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  111. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  112. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  113. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  114. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  115. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  116. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  117. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  118. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  119. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  120. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  121. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  122. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  123. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  124. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  125. Illud in his rebus vitium vehementer
  126. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  127. lumina ne facias oculorum clara creata,
  128. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  129. proceros passus, ideo fastigia posse
  130. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  131. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  132. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  133. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  134. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  135. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  136. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  137. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  138. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  139. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  140. sed potius longe linguae praecessit origo
  141. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  142. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  143. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  144. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  145. at contra conferre manu certamina pugnae
  146. et lacerare artus foedareque membra cruore
  147. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  148. et volnus vitare prius natura
  149. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  150. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  151. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  152. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  153. haec igitur possunt utendi cognita causa
  154. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  155. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  156. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  157. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  158. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  159. utilitatis ob officium potuisse creari.
  160. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  161. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  162. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  163. multa modis multis docui, sed plurima debent
  164. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  165. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  166. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  167. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  168. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  169. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  170. et recreet vires inter datus, atque patentem
  171. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  172. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  173. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  174. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  175. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  176. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  177. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  178. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  179. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  180. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  181. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  182. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  183. dico animo nostro primum simulacra meandi
  184. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  185. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  186. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  187. id quod providet, illius rei constat imago,
  188. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  189. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  190. per membra atque artus animai dissita vis est;
  191. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  192. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  193. paulatim moles protruditur atque movetur.
  194. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  195. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  196. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  197. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  198. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  199. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  200. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  201. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  202. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  203. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  204. trudit agens magnam magno molimine navem
  205. et manus una regit quanto vis impete euntem
  206. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  207. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  208. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  209. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  210. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  211. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  212. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  213. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  214. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  215. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  216. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  217. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  218. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  219. vis animae partimque foras eiecta recessit
  220. et partim contrusa magis concessit in altum;
  221. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  222. nam dubium non est, animai quin opera sit
  223. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  224. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  225. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  226. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  227. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  228. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  229. unde reconflari sensus per membra repente
  230. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  231. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  232. perturbari anima et corpus languescere possit,
  233. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  234. Principio externa corpus de parte necessum est,
  235. quoniam vicinum tangitur auris,
  236. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  237. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  238. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  239. interiorem etiam partem spirantibus
  240. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  241. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  242. perveniant plagae per parva foramina nobis
  243. corporis ad primas partis elementaque prima,
  244. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  245. conturbantur enim positurae principiorum
  246. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  247. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  248. pars etiam distracta per artus non queat esse
  249. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  250. inter enim saepit coetus natura viasque.
  251. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  252. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  253. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  254. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  255. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  256. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  257. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  258. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  259. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  260. corpora conturbant magno contusa labore.
  261. fit ratione eadem coniectus parte animai
  262. altior atque foras eiectus largior eius,
  263. et divisior inter se ac distractior intus.
  264. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  265. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  266. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  267. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  268. causidici causas agere et componere leges,
  269. induperatores pugnare ac proelia obire,
  270. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  271. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  272. semper et inventam patriis exponere chartis.
  273. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  274. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  275. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  276. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  277. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  278. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  279. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  280. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  281. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  282. cernere saltantis et mollia membra moventis
  283. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  284. auribus accipere et consessum cernere eundem
  285. scenaique simul varios splendere decores.
  286. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  287. et quibus in rebus consuerint esse operati
  288. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  289. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  290. in somnis sudare tamen spirareque semper
  291. et quasi de palma summas contendere viris
  292. aut quasi carceribus patefactis edere voces