De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  2. contractabiliter caulas intrare palati,
  3. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  4. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  5. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  6. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  7. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  8. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  9. commutantur ibi positurae principiorum;
  10. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  11. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  12. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  13. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  14. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  15. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  16. tangat agam. primum res multas esse necessest
  17. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  18. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  19. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  20. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  21. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  22. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  23. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  24. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  25. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  26. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  27. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  28. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  29. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  30. est alio ut possit permitti longius alter;
  31. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  32. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  33. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  34. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  35. paulatim facilis distractus in auras;
  36. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  37. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  38. significat quod fracta magis redolere videntur
  39. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  40. deinde videre licet maioribus esse creatum
  41. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  42. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  43. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  44. investigare in qua sit regione locatum;
  45. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  46. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  47. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  48. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  49. in generest, sed item species rerum atque colores
  50. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  51. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  52. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  53. auroram clara consuetum voce vocare,
  54. noenu queunt rapidi contra constare leones
  55. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  56. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  57. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  58. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  59. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  60. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  61. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  62. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  63. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  64. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  65. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  66. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  67. multa modis multis in cunctas undique partis
  68. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  69. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  70. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  71. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  72. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  73. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  74. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  75. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  76. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  77. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  78. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  79. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  80. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  81. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  82. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  83. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  84. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  85. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  86. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  87. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  88. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  89. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  90. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  91. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  92. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  93. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  94. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  95. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  96. scire licet mentem simili ratione moveri
  97. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  98. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  99. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  100. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  101. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  102. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  103. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  104. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  105. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  106. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  107. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  108. nec dissentit eum mortis letique potitum
  109. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  110. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  111. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  112. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  113. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  114. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  115. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  116. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  117. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  118. copia particularum, ut possit suppeditare.
  119. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  120. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  121. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  122. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  123. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  124. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  125. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  126. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  127. omnia sub verbone creat natura paratque?
  128. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  129. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  130. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  131. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  132. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  133. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  134. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  135. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  136. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  137. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  138. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  139. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  140. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  141. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  142. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  143. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  144. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  145. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  146. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  147. ipse parat sese porro speratque futurum
  148. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  149. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  150. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  151. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  152. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  153. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  154. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  155. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  156. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  157. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  158. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  159. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  160. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  161. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  162. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  163. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  164. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  165. Illud in his rebus vitium vehementer
  166. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  167. lumina ne facias oculorum clara creata,
  168. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  169. proceros passus, ideo fastigia posse
  170. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  171. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  172. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  173. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  174. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  175. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  176. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  177. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  178. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  179. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  180. sed potius longe linguae praecessit origo
  181. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  182. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  183. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  184. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  185. at contra conferre manu certamina pugnae
  186. et lacerare artus foedareque membra cruore
  187. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  188. et volnus vitare prius natura
  189. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  190. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  191. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  192. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  193. haec igitur possunt utendi cognita causa
  194. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  195. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  196. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  197. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  198. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  199. utilitatis ob officium potuisse creari.
  200. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  201. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  202. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  203. multa modis multis docui, sed plurima debent
  204. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  205. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  206. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  207. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  208. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  209. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  210. et recreet vires inter datus, atque patentem
  211. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  212. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  213. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  214. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  215. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  216. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  217. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  218. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  219. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  220. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  221. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  222. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  223. dico animo nostro primum simulacra meandi
  224. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  225. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  226. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  227. id quod providet, illius rei constat imago,
  228. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  229. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  230. per membra atque artus animai dissita vis est;
  231. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  232. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  233. paulatim moles protruditur atque movetur.
  234. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  235. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  236. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  237. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  238. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  239. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  240. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  241. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  242. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  243. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  244. trudit agens magnam magno molimine navem
  245. et manus una regit quanto vis impete euntem
  246. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  247. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  248. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  249. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  250. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  251. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  252. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  253. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  254. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  255. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  256. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  257. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  258. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  259. vis animae partimque foras eiecta recessit
  260. et partim contrusa magis concessit in altum;
  261. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  262. nam dubium non est, animai quin opera sit
  263. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  264. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  265. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  266. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  267. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  268. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  269. unde reconflari sensus per membra repente
  270. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  271. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  272. perturbari anima et corpus languescere possit,
  273. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  274. Principio externa corpus de parte necessum est,
  275. quoniam vicinum tangitur auris,
  276. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  277. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  278. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  279. interiorem etiam partem spirantibus
  280. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  281. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  282. perveniant plagae per parva foramina nobis
  283. corporis ad primas partis elementaque prima,
  284. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  285. conturbantur enim positurae principiorum
  286. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  287. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  288. pars etiam distracta per artus non queat esse
  289. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  290. inter enim saepit coetus natura viasque.
  291. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  292. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  293. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  294. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  295. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  296. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  297. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  298. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  299. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  300. corpora conturbant magno contusa labore.
  301. fit ratione eadem coniectus parte animai
  302. altior atque foras eiectus largior eius,
  303. et divisior inter se ac distractior intus.
  304. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  305. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  306. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  307. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  308. causidici causas agere et componere leges,
  309. induperatores pugnare ac proelia obire,
  310. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  311. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  312. semper et inventam patriis exponere chartis.
  313. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  314. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  315. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  316. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  317. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  318. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  319. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  320. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  321. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  322. cernere saltantis et mollia membra moventis
  323. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  324. auribus accipere et consessum cernere eundem
  325. scenaique simul varios splendere decores.
  326. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  327. et quibus in rebus consuerint esse operati
  328. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  329. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  330. in somnis sudare tamen spirareque semper
  331. et quasi de palma summas contendere viris
  332. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  333. venantumque canes in molli saepe quiete
  334. iactant crura tamen subito vocisque repente
  335. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  336. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  337. expergefactique secuntur inania saepe
  338. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  339. donec discussis redeant erroribus ad se.
  340. at consueta domi catulorum blanda propago
  341. discutere et corpus de terra corripere instant,
  342. iactant crura tamen subito vocisque repente
  343. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  344. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  345. expergefactique secuntur inania saepe
  346. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  347. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  348. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  349. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  350. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  351. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  352. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  353. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  354. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  355. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  356. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  357. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  358. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  359. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  360. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  361. indicioque sui facti persaepe fuere.
  362. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  363. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  364. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  365. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  366. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  367. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  368. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  369. somno devincti credunt se extollere vestem,
  370. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  371. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  372. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  373. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  374. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  375. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  376. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  377. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  378. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  379. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  380. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  381. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  382. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  383. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  384. per membra atque artus decedit corpore toto,
  385. in loca conveniens nervorum certa cietque
  386. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  387. inritata tument loca semine fitque voluntas
  388. eicere id quo se contendit dira lubido,
  389. incitat inritans loca turgida semine multo
  390. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  391. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  392. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  393. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  394. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  395. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  396. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  397. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  398. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  399. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  400. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  401. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  402. stillavit gutta et successit frigida cura;
  403. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  404. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  405. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  406. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  407. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  408. nec retinere semel conversum unius amore
  409. et servare sibi curam certumque dolorem;
  410. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  411. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  412. si non prima novis conturbes volnera plagis
  413. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  414. aut alio possis animi traducere motus.
  415. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  416. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  417. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  418. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  419. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  420. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  421. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  422. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  423. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  424. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  425. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  426. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  427. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  428. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  429. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  430. quod fieri contra totum natura repugnat;
  431. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  432. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  433. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  434. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  435. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  436. ex hominis vero facie pulchroque colore
  437. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  438. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  439. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  440. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  441. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  442. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  443. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  444. nec satiare queunt spectando corpora coram
  445. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  446. possunt errantes incerti corpore toto.
  447. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  448. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  449. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  450. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  451. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  452. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  453. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  454. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  455. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  456. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  457. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  458. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  459. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  460. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  461. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  462. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  463. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  464. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  465. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  466. labitur interea res et Babylonia fiunt
  467. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  468. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  469. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  470. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  471. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  472. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  473. eximia veste et victu convivia, ludi,
  474. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  475. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  476. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  477. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  478. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  479. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  480. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  481. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  482. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  483. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  484. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  485. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  486. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  487. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  488. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  489. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  490. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  491. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  492. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  493. et praetermittas animi vitia omnia primum
  494. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  495. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  496. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  497. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  498. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  499. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  500. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  501. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  502. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  503. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  504. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  505. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  506. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  507. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  508. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  509. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  510. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  511. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  512. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  513. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  514. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  515. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  516. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  517. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  518. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  519. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  520. floribus et sertis operit postisque superbos
  521. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  522. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  523. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  524. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  525. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  526. plus videat quam mortali concedere par est.
  527. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  528. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  529. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  530. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  531. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  532. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  533. praetermittere et humanis concedere rebus.
  534. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  535. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  536. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  537. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  538. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  539. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  540. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  541. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  542. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  543. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  544. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  545. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  546. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  547. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  548. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  549. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  550. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  551. Et commiscendo quom semine forte virilem
  552. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  553. tum similes matrum materno semine fiunt,
  554. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  555. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  556. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  557. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  558. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  559. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  560. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  561. possint et referant proavorum saepe figuras,
  562. propterea quia multa modis primordia multis
  563. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  564. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  565. inde Venus varia producit sorte figuras,
  566. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  567. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  568. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  569. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  570. maternoque mares existunt corpore creti;
  571. semper enim partus duplici de semine constat,
  572. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  573. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  574. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  575. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  576. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  577. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  578. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  579. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  580. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  581. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  582. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  583. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  584. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  585. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  586. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  587. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  588. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  589. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  590. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  591. atque alias alii complent magis ex aliisque
  592. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  593. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  594. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  595. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  596. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  597. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  598. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  599. usque adeo magni refert, ut semina possint
  600. seminibus commisceri genitaliter apta
  601. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  602. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  603. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  604. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  605. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  606. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  607. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  608. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  609. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  610. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  611. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  612. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  613. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  614. eicit enim sulcum recta regione viaque
  615. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  616. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  617. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  618. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  619. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  620. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  621. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  622. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  623. morigerisque modis et munde corpore culto,
  624. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  625. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  626. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  627. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  628. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  629. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam
  112. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  113. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  114. religione refrenatus ne forte rearis
  115. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  116. corpore divino debere aeterna manere,
  117. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  118. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  119. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  120. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  121. inmortalia mortali sermone notantes;
  122. quae procul usque adeo divino a numine distent
  123. inque deum numero quae sint indigna videri,
  124. notitiam potius praebere ut posse putentur
  125. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  126. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  127. posse animi natura putetur consiliumque.
  128. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  129. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  130. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  131. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  132. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  133. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  134. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  135. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  136. posset et innasci quavis in parte soleret,
  137. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  138. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  139. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  140. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  141. totum posse extra corpus formamque animalem
  142. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  143. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  144. haud igitur constant divino praedita sensu,
  145. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  146. Illud item non est ut possis credere, sedes
  147. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  148. tenvis enim natura deum longeque remota
  149. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  150. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  151. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  152. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  153. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  154. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  155. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  156. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  157. praeclaram mundi naturam proptereaque
  158. adlaudabile opus divom laudare decere
  159. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  160. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  161. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  162. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  163. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  164. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  165. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  166. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  167. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  168. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  169. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  170. nam gaudere novis rebus debere videtur
  171. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  172. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  173. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  174. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  175. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  176. donec diluxit rerum genitalis origo?
  177. natus enim debet qui cumque est velle manere
  178. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  179. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  180. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  181. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  182. notities hominum divis unde insita primum est,
  183. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  184. quove modost umquam vis cognita principiorum
  185. quidque inter sese permutato ordine possent.
  186. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  187. namque ita multa modis multis primordia rerum
  188. ex infinito iam tempore percita plagis
  189. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  190. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  191. quae cumque inter se possint congressa creare,
  192. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  193. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  194. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  195. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  196. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  197. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  198. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  199. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  200. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  201. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  202. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  203. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  204. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  205. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  206. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  207. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  208. vitai causa valido consueta bidenti
  209. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  210. si non fecundas vertentes vomere glebas
  211. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  212. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  213. et tamen inter dum magno quaesita labore
  214. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  215. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  216. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  217. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  218. praeterea genus horriferum natura ferarum
  219. humanae genti infestum terraque marique
  220. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  221. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  222. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  223. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  224. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  225. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  226. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  227. cui tantum in vita restet transire malorum.
  228. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  229. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  230. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  231. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  232. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  233. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  234. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  235. Principio quoniam terrai corpus et umor
  236. aurarumque leves animae calidique vapores,
  237. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  238. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  239. debet eodem omnis mundi natura putari.
  240. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  241. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  242. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  243. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  244. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  245. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  246. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  247. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  248. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  249. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  250. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  251. principio pars terrai non nulla, perusta
  252. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  253. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  254. quas validi toto dispergunt venti.
  255. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  256. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  257. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  258. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  259. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  260. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  261. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  262. semper abundare et latices manare perennis
  263. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  264. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  265. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  266. partim quod validi verrentes aequora venti
  267. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  268. partim quod supter per terras diditur omnis;
  269. percolatur enim virus retroque remanat
  270. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  271. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  272. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  273. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  274. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  275. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  276. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  277. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  278. omnia iam resoluta forent et in versa.
  279. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  280. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  281. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  282. inrigat adsidue caelum candore recenti
  283. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  284. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  285. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  286. quod simul ac primum nubes succedere soli
  287. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  288. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  289. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  290. ut noscas splendore novo res semper egere
  291. et primum iactum fulgoris quemque perire
  292. nec ratione alia res posse in sole videri,
  293. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  294. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  295. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  296. fulguribus pingues multa caligine taedae
  297. consimili properant ratione, ardore ministro,
  298. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  299. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  300. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  301. exitium celeri celeratur origine flammae.
  302. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  303. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  304. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  305. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  306. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  307. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  308. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  309. nec sanctum numen fati protollere finis
  310. posse neque adversus naturae foedera niti?
  311. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  312. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  313. non ruere avolsos silices a montibus altis
  314. nec validas aevi vires perferre patique
  315. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  316. ex infinito quae tempore pertolerassent
  317. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  318. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  319. continet amplexu terram: si procreat ex se
  320. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  321. totum nativum mortali corpore constat.
  322. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  323. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  324. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  325. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  326. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  327. non alias alii quoque res cecinere ?
  328. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  329. aeternis famae monimentis insita florent?
  330. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  331. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  332. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  333. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  334. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  335. denique natura haec rerum ratioque repertast
  336. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  337. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  338. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  339. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  340. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  341. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  342. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  343. tanto quique magis victus fateare necessest
  344. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  345. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  346. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  347. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  348. nec ratione alia mortales esse videmur,
  349. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  350. atque illi quos a vita natura removit.
  351. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  352. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  353. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  354. dissociare intus partis, ut materiai
  355. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  356. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  357. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  358. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  359. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  360. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  361. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  362. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  363. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  364. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  365. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  366. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  367. ex infinito quae possint forte coorta
  368. corruere hanc rerum violento turbine summam
  369. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  370. nec porro natura loci spatiumque profundi
  371. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  372. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  373. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  374. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  375. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  376. quare etiam nativa necessumst confiteare
  377. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  378. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  379. inmensi validas aevi contemnere vires.
  380. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  381. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  382. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  383. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  384. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  385. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  386. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  387. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  388. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  389. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  390. et siccare prius confidunt omnia posse
  391. quam liquor incepti possit contingere finem.
  392. tantum spirantes aequo certamine bellum
  393. magnis inter se de rebus cernere certant,
  394. cum semel interea fuerit superantior ignis
  395. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  396. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  397. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  398. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  399. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  400. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  401. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  402. obvius aeternam succepit lampada mundi
  403. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  404. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  405. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  406. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  407. ignis enim superare potest ubi materiai
  408. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  409. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  410. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  411. umor item quondam coepit superare coortus,
  412. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  413. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  414. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  415. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  416. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  417. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  418. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  419. nam certe neque consilio primordia rerum
  420. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  421. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  422. sed quia multa modis multis primordia rerum
  423. ex infinito iam tempore percita plagis
  424. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  425. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  426. quae cumque inter se possent congressa creare,
  427. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  428. omnigenus coetus et motus experiundo
  429. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  430. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  431. terrai maris et caeli generisque animantum.
  432. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  433. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  434. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  435. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  436. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  437. diffugere inde loci partes coepere paresque
  438. cum paribus iungi res et discludere mundum
  439. membraque dividere et magnas disponere partes
  440. omnigenis e principiis, discordia quorum
  441. intervalla vias conexus pondera plagas
  442. concursus motus turbabat proelia miscens
  443. propter dissimilis formas variasque figuras,
  444. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  445. nec motus inter sese dare convenientis,
  446. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  447. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  448. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  449. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  450. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  451. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  452. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  453. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  454. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  455. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  456. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  457. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  458. partibus erumpens primus se sustulit aether
  459. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  460. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  461. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  462. matutina rubent radiati lumina solis
  463. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  464. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  465. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  466. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  467. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  468. corpore concreto circum datus undique saepsit
  469. et late diffusus in omnis undique partis
  470. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  471. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  472. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  473. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  474. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  475. nec levia ut possent per summas labier oras,
  476. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  477. versent et partes ut mundi totius extent;
  478. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  479. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  480. his igitur rebus retractis terra repente,
  481. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  482. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  483. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  484. et radii solis cogebant undique terram
  485. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  486. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  487. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  488. augebat mare manando camposque natantis,
  489. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  490. corpora multa vaporis et altaque caeli
  491. densabant procul a terris fulgentia templa.
  492. sidebant campi, crescebant montibus altis
  493. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  494. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  495. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  496. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  497. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  498. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  499. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  500. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  501. atque levissimus super influit auras
  502. nec liquidum corpus turbantibus auris
  503. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  504. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  505. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  506. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  507. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  508. unum labendi conservans usque tenorem.
  509. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  510. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  511. ex utraque polum parti premere nobis
  512. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  513. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  514. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  515. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  516. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  517. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  518. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  519. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  520. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  521. passim per caeli volvunt summania templa,
  522. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  523. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  524. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  525. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  526. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  527. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  528. in variis mundis varia ratione creatis,
  529. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  530. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  531. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  532. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  533. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  534. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  535. evanescere paulatim et decrescere pondus
  536. convenit atque aliam naturam supter habere
  537. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  538. partibus mundi, quibus insita vivit.
  539. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  540. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  541. nec caput est oneri collo nec denique totum
  542. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  543. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  544. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  545. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  546. sic igitur tellus non est aliena repente
  547. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  548. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  549. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  550. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  551. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  552. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  553. partibus mundi caeloque revincta;
  554. nam communibus inter se radicibus haerent
  555. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  556. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  557. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  558. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  559. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  560. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  561. iamne vides quantum tenuis natura valere
  562. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  563. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  564. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  565. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  566. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  567. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  568. nil magnis intervallis de corpore libant
  569. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  570. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  571. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  572. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  573. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  574. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  575. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  576. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  577. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  578. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  579. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  580. per multum, specie confusa videntur
  581. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  582. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  583. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  584. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  585. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  586. scire licet perquam pauxillo posse minores
  587. esse vel exigua maioris parte brevique.
  588. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  589. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  590. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  591. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  592. Illud item non est mirandum, qua ratione
  593. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  594. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  595. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  596. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  597. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  598. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  599. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  600. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  601. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  602. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  603. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  604. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  605. percipiat calidis fervoribus ardor,
  606. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  607. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  608. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  609. accidere ex una scintilla incendia passim.
  610. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  611. possideat multum caecis fervoribus ignem
  612. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  613. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  614. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  615. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  616. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  617. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  618. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  619. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  620. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  621. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  622. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  623. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  624. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  625. evanescere enim rapidas illius et acris
  626. imminui supter viris, ideoque relinqui
  627. paulatim solem cum posterioribus signis,
  628. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  629. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  630. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  631. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  632. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  633. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  634. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  635. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  636. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  637. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  638. alternis certo fluere alter tempore possit,
  639. qui queat aestivis solem detrudere signis
  640. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  641. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  642. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  643. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  644. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  645. posse alternis e partibus ire.
  646. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  647. diversas ire in partis inferna supernis?
  648. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  649. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  650. At nox obruit ingenti caligine terras,
  651. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  652. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  653. concussos itere et labefactos multo,
  654. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  655. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  656. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  657. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  658. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  659. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  660. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  661. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  662. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  663. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  664. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  665. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  666. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  667. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  668. semina confluere et solis reparare nitorem.
  669. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  670. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  671. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  672. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  673. tempore et inpubem molli pubescere veste
  674. et pariter mollem malis demittere barbam.
  675. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  676. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  677. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  678. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  679. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  680. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  681. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  682. aut quia sol idem sub terras atque superne
  683. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  684. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  685. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  686. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  687. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  688. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  689. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  690. distinet aequato caelum discrimine metas
  691. propter signiferi posituram totius orbis,
  692. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  693. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  694. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  695. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  696. aut quia crassior est certis in partibus ,
  697. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  698. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  699. propterea noctes hiberno tempore longae
  700. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  701. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  702. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  703. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  704. propterea fit uti videantur dicere verum.
  705. Luna potest solis radiis percussa nitere
  706. inque dies magis id lumen convertere nobis
  707. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  708. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  709. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  710. inde minutatim retro quasi condere lumen
  711. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  712. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  713. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  714. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  715. est etiam quare proprio cum lumine possit
  716. volvier et varias splendoris reddere formas;
  717. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  718. labitur omnimodis occursans officiensque,
  719. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  720. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  721. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  722. versandoque globum variantis edere formas,
  723. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  724. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  725. inde minutatim retro contorquet et aufert
  726. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  727. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  728. astrologorum artem contra convincere tendit,
  729. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  730. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  731. denique cur nequeat semper nova luna creari
  732. ordine formarum certo certisque figuris
  733. inque dies privos aborisci quaeque creata
  734. atque alia illius reparari in parte locoque,
  735. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  736. ordine cum videas tam certo multa creari.
  737. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  738. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  739. Flora quibus mater praespargens ante viai
  740. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  741. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  742. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  743. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  744. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  745. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  746. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  747. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  748. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  749. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  750. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  751. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  752. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  753. nam cur luna queat terram secludere solis
  754. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  755. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  756. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  757. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  758. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  759. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  760. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  761. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  762. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  763. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  764. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  765. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  766. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  767. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  768. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  769. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  770. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  771. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  772. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  773. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  774. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  775. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  776. quove modo possent offecto lumine obire
  777. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  778. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  779. omnia convisunt clara loca candida luce,
  780. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  781. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  782. tollere et incertis crerint committere ventis.
  783. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  784. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  785. florida fulserunt viridanti prata colore,
  786. arboribusque datumst variis exinde per auras
  787. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  788. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  789. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  790. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  791. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  792. multa modis multis varia ratione coorta.
  793. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  794. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  795. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  796. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  797. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  798. imbribus et calido solis concreta vapore;
  799. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  800. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  801. principio genus alituum variaeque volucres
  802. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  803. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  804. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  805. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  806. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  807. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  808. crescebant uteri terram radicibus apti;
  809. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  810. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  811. convertebat ibi natura foramina terrae
  812. et sucum venis cogebat fundere apertis
  813. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  814. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  815. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  816. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  817. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  818. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  819. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  820. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  821. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  822. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  823. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  824. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  825. simul volucres variantibus formis.
  826. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  827. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  828. mutat enim mundi naturam totius aetas
  829. ex alioque alius status excipere omnia debet
  830. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  831. omnia commutat natura et vertere cogit.
  832. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  833. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  834. sic igitur mundi naturam totius aetas
  835. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  836. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  837. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  838. conatast mira facie membrisque coorta,
  839. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  840. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  841. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  842. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  843. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  844. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  845. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  846. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  847. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  848. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  849. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  850. ut propagando possint procudere saecla;
  851. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  852. semina qua possint membris manare remissis,
  853. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  854. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  855. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  856. nec potuisse propagando procudere prolem.
  857. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  858. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  859. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  860. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  861. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  862. principio genus acre leonum saevaque saecla
  863. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  864. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  865. et genus omne quod est veterino semine partum
  866. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  867. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  868. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  869. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  870. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  871. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  872. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  873. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  874. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  875. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  876. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  877. donec ad interitum genus id natura redegit.
  878. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  879. esse queunt duplici natura et corpore bino
  880. ex alienigenis membris compacta, potestas
  881. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  882. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  883. principio circum tribus actis impiger annis
  884. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  885. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  886. post ubi equum validae vires aetate senecta
  887. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  888. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  889. officit et molli vestit lanugine malas;
  890. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  891. confieri credas Centauros posse neque esse,
  892. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  893. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  894. inter se quorum discordia membra videmus;
  895. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  896. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  897. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  898. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  899. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  900. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  901. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  902. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  903. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  904. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  905. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  906. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  907. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  908. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  909. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  910. multa licet simili ratione effutiat ore,
  911. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  912. fluxisse et gemmis florere arbusta
  913. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  914. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  915. et manibus totum circum se vertere caelum.
  916. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  917. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  918. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  919. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  920. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  921. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  922. non tamen inter se possunt complexa creari,
  923. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  924. foedere naturae certo discrimina servant.
  925. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  926. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  927. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  928. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  929. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  930. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  931. multaque per caelum solis volventia lustra
  932. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  933. nec robustus erat curvi moderator aratri
  934. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  935. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  936. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  937. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  938. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  939. glandiferas inter curabant corpora quercus
  940. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  941. arbita puniceo fieri matura colore,
  942. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  943. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  944. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  945. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  946. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  947. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  948. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  949. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  950. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  951. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  952. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  953. necdum res igni scibant tractare neque uti
  954. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  955. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  956. et frutices inter condebant squalida membra
  957. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  958. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  959. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  960. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  961. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  962. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  963. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  964. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  965. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  966. et manuum mira freti virtute pedumque
  967. consectabantur silvestria saecla ferarum
  968. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  969. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  970. saetigerisque pares subus silvestria membra
  971. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  972. circum se foliis ac frondibus involventes.
  973. nec plangore diem magno solemque per agros
  974. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  975. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  976. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  977. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  978. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  979. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  980. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  981. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  982. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  983. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  984. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  985. spumigeri suis adventu validique leonis
  986. atque intempesta cedebant nocte paventes
  987. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  988. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  989. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  990. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  991. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  992. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  993. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  994. at quos effugium servarat corpore adeso,
  995. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  996. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  997. donique eos vita privarant vermina saeva
  998. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  999. at non multa virum sub signis milia ducta
  1000. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  1001. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  1002. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  1003. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  1004. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  1005. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  1006. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  1007. tum penuria deinde cibi languentia leto
  1008. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  1009. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  1010. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  1011. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  1012. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  1013. ---
  1014. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  1015. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  1016. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  1017. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  1018. et Venus inminuit viris puerique parentum
  1019. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  1020. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  1021. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  1022. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  1023. vocibus et gestu cum balbe significarent
  1024. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  1025. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  1026. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  1027. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  1028. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  1029. At varios linguae sonitus natura subegit
  1030. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  1031. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  1032. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  1033. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  1034. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  1035. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  1036. illis iratus petit atque infestus inurget.
  1037. at catuli pantherarum scymnique leonum
  1038. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  1039. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  1040. alituum porro genus alis omne videmus
  1041. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  1042. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  1043. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  1044. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  1045. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  1046. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  1047. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  1048. inter se fuerant, unde insita notities est
  1049. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  1050. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  1051. cogere item pluris unus victosque domare
  1052. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  1053. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  1054. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  1055. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  1056. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  1057. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  1058. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  1059. pro vario sensu varia res voce notaret?
  1060. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  1061. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  1062. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  1063. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  1064. inritata canum cum primum magna Molossum
  1065. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  1066. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  1067. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  1068. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  1069. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  1070. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  1071. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  1072. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  1073. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  1074. denique non hinnitus item differre videtur,
  1075. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  1076. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  1077. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  1078. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  1079. postremo genus alituum variaeque volucres,
  1080. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  1081. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  1082. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  1083. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  1084. et partim mutant cum tempestatibus una
  1085. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  1086. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  1087. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  1088. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  1089. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  1090. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  1091. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  1092. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  1093. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  1094. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  1095. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  1096. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  1097. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  1098. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  1099. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  1100. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  1101. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  1102. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  1103. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  1104. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  1105. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  1106. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  1107. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  1108. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  1109. condere coeperunt urbis arcemque locare
  1110. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  1111. et pecudes et agros divisere atque dedere
  1112. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  1113. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  1114. posterius res inventast aurumque repertum,
  1115. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  1116. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  1117. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  1118. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  1119. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  1120. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  1121. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  1122. ut fundamento stabili fortuna maneret
  1123. et placidam possent opulenti degere vitam,
  1124. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  1125. certantes iter infestum fecere viai,
  1126. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  1127. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  1128. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  1129. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  1130. ut satius multo iam sit parere quietum
  1131. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  1132. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  1133. angustum per iter luctantes ambitionis;
  1134. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  1135. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  1136. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  1137. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  1138. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  1139. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  1140. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  1141. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  1142. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  1143. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  1144. inde magistratum partim docuere creare
  1145. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  1146. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  1147. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  1148. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  1149. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  1150. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  1151. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  1152. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  1153. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  1154. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  1155. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  1156. qui violat factis communia foedera pacis.
  1157. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  1158. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  1159. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  1160. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  1161. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  1162. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  1163. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  1164. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  1165. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  1166. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  1167. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  1168. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  1169. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  1170. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  1171. egregias animo facies vigilante videbant
  1172. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  1173. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  1174. membra movere videbantur vocesque superbas
  1175. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  1176. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  1177. subpeditabatur facies et forma manebat,
  1178. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  1179. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  1180. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  1181. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  1182. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  1183. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  1184. praeterea caeli rationes ordine certo
  1185. et varia annorum cernebant tempora verti
  1186. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  1187. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  1188. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  1189. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  1190. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  1191. luna dies et nox et noctis signa severa
  1192. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  1193. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  1194. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  1195. O genus infelix humanum, talia divis
  1196. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  1197. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  1198. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  1199. nec pietas ullast velatum saepe videri
  1200. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  1201. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  1202. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  1203. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  1204. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  1205. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  1206. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  1207. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  1208. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  1209. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  1210. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  1211. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  1212. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  1213. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  1214. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  1215. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  1216. an divinitus aeterna donata salute
  1217. perpetuo possint aevi labentia tractu
  1218. inmensi validas aevi contemnere viris.
  1219. praeterea cui non animus formidine divum
  1220. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  1221. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  1222. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  1223. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  1224. corripiunt divum percussi membra timore,
  1225. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  1226. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  1227. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  1228. induperatorem classis super aequora verrit
  1229. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  1230. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  1231. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  1232. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  1233. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  1234. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  1235. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  1236. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  1237. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  1238. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  1239. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  1240. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  1241. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  1242. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  1243. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  1244. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  1245. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  1246. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  1247. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  1248. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  1249. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  1250. sive feras interficere et ditescere praeda;
  1251. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  1252. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  1253. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  1254. horribili sonitu silvas exederat altis
  1255. a radicibus et terram percoxerat igni,
  1256. manabat venis ferventibus in loca terrae
  1257. concava conveniens argenti rivus et auri,
  1258. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  1259. posterius claro in terra splendere colore,
  1260. tollebant nitido capti levique lepore,
  1261. et simili formata videbant esse figura
  1262. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  1263. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  1264. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  1265. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  1266. mucronum duci fastigia procudendo,
  1267. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  1268. materiemque dolare et levia radere tigna
  1269. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  1270. nec minus argento facere haec auroque parabant
  1271. quam validi primum violentis viribus aeris,
  1272. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  1273. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  1274. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  1275. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  1276. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  1277. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  1278. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  1279. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  1280. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  1281. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  1282. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  1283. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  1284. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  1285. et lapides et item silvarum fragmina rami
  1286. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  1287. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  1288. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  1289. quo facilis magis est natura et copia maior.
  1290. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  1291. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  1292. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  1293. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  1294. inde minutatim processit ferreus ensis
  1295. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  1296. et ferro coepere solum proscindere terrae
  1297. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  1298. et prius est armatum in equi conscendere costas
  1299. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  1300. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  1301. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  1302. et quam falciferos armatum escendere currus.
  1303. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  1304. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  1305. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  1306. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  1307. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  1308. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  1309. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  1310. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  1311. et validos partim prae se misere leones
  1312. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  1313. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  1314. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  1315. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  1316. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  1317. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  1318. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  1319. inritata leae iaciebant corpora saltu
  1320. undique et adversum venientibus ora patebant
  1321. et nec opinantis a tergo deripiebant
  1322. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  1323. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  1324. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  1325. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  1326. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  1327. et validis socios caedebant dentibus apri
  1328. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  1329. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  1330. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  1331. nam transversa feros exibant dentis adactus
  1332. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  1333. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  1334. concidere atque gravi terram consternere casu.
  1335. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  1336. effervescere cernebant in rebus agundis
  1337. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  1338. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  1339. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  1340. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  1341. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  1342. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  1343. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  1344. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  1345. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  1346. non quierint animo praesentire atque videre,
  1347. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  1348. et magis id possis factum contendere in omni
  1349. in variis mundis varia ratione creatis,
  1350. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  1351. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  1352. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  1353. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  1354. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  1355. et facere ante viros lanam natura
  1356. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  1357. et sollertius est multo genus omne virile;
  1358. agricolae donec vitio vertere severi,
  1359. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  1360. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  1361. atque opere in duro durarent membra manusque.
  1362. At specimen sationis et insitionis origo
  1363. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  1364. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  1365. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  1366. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  1367. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  1368. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  1369. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  1370. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  1371. inque dies magis in montem succedere silvas
  1372. cogebant infraque locum concedere cultis,
  1373. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  1374. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  1375. caerula distinguens inter plaga currere posset
  1376. per tumulos et convallis camposque profusa;
  1377. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  1378. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  1379. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  1380. At liquidas avium voces imitarier ore
  1381. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  1382. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  1383. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  1384. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  1385. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  1386. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  1387. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  1388. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  1389. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  1390. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  1391. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  1392. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  1393. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  1394. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  1395. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  1396. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  1397. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  1398. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  1399. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  1400. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  1401. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  1402. atque extra numerum procedere membra moventes
  1403. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  1404. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  1405. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  1406. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  1407. ducere multimodis voces et flectere cantus
  1408. et supera calamos unco percurrere labro;
  1409. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  1410. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  1411. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  1412. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  1413. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  1414. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  1415. posteriorque fere melior res illa reperta
  1416. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  1417. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  1418. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  1419. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  1420. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  1421. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  1422. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  1423. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  1424. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  1425. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  1426. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  1427. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  1428. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  1429. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  1430. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  1431. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  1432. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  1433. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  1434. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  1435. idque minutatim vitam provexit in altum
  1436. et belli magnos commovit funditus aestus.
  1437. at vigiles mundi magnum versatile templum
  1438. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  1439. perdocuere homines annorum tempora verti
  1440. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  1441. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  1442. et divisa colebatur discretaque tellus,
  1443. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  1444. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  1445. carminibus cum res gestas coepere
  1446. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  1447. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  1448. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  1449. Navigia atque agri culturas moenia leges
  1450. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  1451. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  1452. carmina, picturas et daedala signa polita
  1453. usus et impigrae simul experientia mentis
  1454. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  1455. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  1456. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  1457. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  1458. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  108. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  109. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  110. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  111. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  112. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  113. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  114. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  115. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  116. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  117. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  118. verberibus venti versant planguntque per auras.
  119. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  120. frontibus adversis possint quam de latere ire
  121. diverso motu radentes corpora tractim,
  122. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  123. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  124. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  125. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  126. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  127. cum subito validi venti conlecta procella
  128. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  129. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  130. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  131. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  132. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  133. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  134. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  135. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  136. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  137. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  138. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  139. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  140. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  141. perscindat nubem perfringens impete recto;
  142. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  143. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  144. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  145. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  146. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  147. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  148. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  149. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  150. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  151. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  152. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  153. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  154. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  155. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  156. turbine ventorum comburens impete magno;
  157. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  158. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  159. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  160. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  161. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  162. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  163. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  164. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  165. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  166. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  167. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  168. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  169. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  170. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  171. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  172. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  173. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  174. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  175. e simili causa, concursu natus eodem.
  176. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  177. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  178. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  179. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  180. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  181. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  182. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  183. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  184. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  185. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  186. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  187. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  188. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  189. extructis aliis alias super impete miro.
  190. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  191. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  192. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  193. nubila portabunt venti transversa per auras,
  194. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  195. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  196. in statione locata sepultis undique ventis;
  197. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  198. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  199. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  200. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  201. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  202. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  203. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  204. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  205. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  206. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  207. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  208. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  209. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  210. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  211. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  212. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  213. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  214. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  215. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  216. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  217. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  218. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  219. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  220. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  221. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  222. Quod superest, quali natura praedita constent
  223. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  224. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  225. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  226. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  227. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  228. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  229. constituit natura minutis mobilibusque
  230. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  231. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  232. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  233. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  234. curat item vasis integris vina repente
  235. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  236. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  237. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  238. mobiliter soluens differt primordia vini.
  239. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  240. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  241. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  242. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  243. fiant ut possint ictu discludere turris,
  244. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  245. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  246. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  247. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  248. expediam neque te in promissis plura morabor.
  249. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  250. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  251. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  252. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  253. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  254. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  255. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  256. adeo tetra nimborum nocte coorta
  257. inpendent atrae formidinis ora superne,
  258. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  259. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  260. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  261. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  262. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  263. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  264. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  265. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  266. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  267. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  268. multa forent multis exempto nubila sole;
  269. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  270. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  271. si non extructis foret alte nubibus aether.
  272. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  273. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  274. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  275. semina habere cavas nubes et multa necessest
  276. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  277. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  278. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  279. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  280. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  281. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  282. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  283. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  284. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  285. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  286. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  287. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  288. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  289. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  290. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  291. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  292. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  293. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  294. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  295. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  296. tantus discidio nubis ventique procella
  297. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  298. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  299. incidit in validam maturo culmine nubem;
  300. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  301. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  302. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  303. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  304. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  305. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  306. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  307. atque alia ex ipso conradens portat
  308. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  309. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  310. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  311. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  312. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  313. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  314. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  315. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  316. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  317. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  318. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  319. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  320. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  321. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  322. nec temere omnino plane vis frigida venti
  323. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  324. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  325. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  326. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  327. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  328. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  329. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  330. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  331. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  332. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  333. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  334. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  335. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  336. non igitur multis offensibus in remorando
  337. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  338. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  339. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  340. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  341. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  342. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  343. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  344. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  345. et validas auget viris et roborat ictum;
  346. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  347. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  348. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  349. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  350. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  351. incolumisque venit per res atque integra transit
  352. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  353. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  354. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  355. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  356. conferve facit, e parvis quia facta minute
  357. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  358. quae facile insinuantur et insinuata repente
  359. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  360. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  361. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  362. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  363. frigore enim desunt ignes ventique calore
  364. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  365. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  366. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  367. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  368. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  369. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  370. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  371. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  372. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  373. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  374. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  375. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  376. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  377. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  378. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  379. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  380. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  381. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  382. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  383. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  384. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  385. indicia occultae divum perquirere mentis,
  386. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  387. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  388. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  389. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  390. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  391. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  392. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  393. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  394. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  395. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  396. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  397. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  398. turbine caelesti subito correptus et igni?
  399. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  400. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  401. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  402. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  403. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  404. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  405. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  406. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  407. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  408. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  409. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  410. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  411. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  412. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  413. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  414. et simul in multas partis qui credere possis
  415. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  416. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  417. at saepest numero factum fierique necessest,
  418. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  419. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  420. postremo cur sancta deum delubra suasque
  421. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  422. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  423. demit imaginibus violento volnere honorem?
  424. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  425. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  426. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  427. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  428. in mare qua missi veniant ratione superne.
  429. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  430. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  431. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  432. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  433. navigia in summum veniant vexata periclum.
  434. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  435. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  436. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  437. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  438. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  439. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  440. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  441. versabundus enim turbo descendit et illam
  442. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  443. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  444. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  445. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  446. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  447. vertex conradens ex semina nubis
  448. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  449. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  450. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  451. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  452. officere in terris, apparet crebrius idem
  453. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  454. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  455. hoc super in caeli spatio coiere repente
  456. asperiora, modis quae possint indupedita
  457. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  458. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  459. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  460. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  461. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  462. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  463. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  464. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  465. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  466. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  467. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  468. hic demum fit uti turba maiore coorta
  469. et condensa queant apparere et simul ipso
  470. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  471. nam loca declarat sursum ventosa patere
  472. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  473. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  474. corpora naturam declarant litore vestis
  475. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  476. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  477. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  478. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  479. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  480. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  481. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  482. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  483. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  484. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  485. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  486. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  487. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  488. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  489. esse infinitam docui, quantaque volarent
  490. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  491. immemorabile per spatium transire solerent.
  492. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  493. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  494. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  495. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  496. et quasi per magni circum spiracula mundi
  497. exitus introitusque elementis redditus extat.
  498. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  499. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  500. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  501. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  502. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  503. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  504. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  505. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  506. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  507. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  508. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  509. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  510. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  511. multa modis multis convenere undique adaucta,
  512. confertae nubes umorem mittere certant
  513. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  514. copia nimborum turba maiore coacta
  515. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  516. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  517. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  518. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  519. cera super calido tabescens multa liquescat.
  520. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  521. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  522. at retinere diu pluviae longumque morari
  523. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  524. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  525. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  526. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  527. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  528. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  529. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  530. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  531. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  532. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  533. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  534. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  535. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  536. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  537. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  538. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  539. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  540. supter item ut supera ventosis undique plenam
  541. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  542. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  543. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  544. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  545. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  546. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  547. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  548. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  549. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  550. concussu late disserpunt inde tremores.
  551. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  552. tecta viam propter non magno pondere tota,
  553. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  554. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  555. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  556. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  557. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  558. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  559. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  560. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  561. collectus parte ex una procumbit et urget
  562. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  563. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  564. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  565. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  566. inclinata minent in eandem prodita partem
  567. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  568. et metuunt magni naturam credere mundi
  569. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  570. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  571. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  572. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  573. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  574. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  575. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  576. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  577. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  578. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  579. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  580. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  581. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  582. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  583. in loca se cava terrai coniecit ibique
  584. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  585. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  586. exagitata foras erumpitur et simul altam
  587. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  588. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  589. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  590. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  591. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  592. motibus in terris et multae per mare pessum
  593. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  594. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  595. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  596. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  597. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  598. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  599. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  600. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  601. terrai ne dissoluat natura repente,
  602. neu distracta suum late dispandat hiatum
  603. idque suis confusa velit complere ruinis.
  604. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  605. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  606. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  607. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  608. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  609. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  610. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  611. ---
  612. Principio mare mirantur non reddere maius
  613. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  614. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  615. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  616. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  617. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  618. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  619. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  620. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  621. quippe videmus enim vestis umore madentis
  622. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  623. at pelage multa et late substrata videmus.
  624. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  625. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  626. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  627. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  628. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  629. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  630. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  631. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  632. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  633. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  634. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  635. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  636. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  637. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  638. in terras itidem manare ex aequore salso;
  639. percolatur enim virus retroque remanat
  640. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  641. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  642. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  643. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  644. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  645. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  646. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  647. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  648. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  649. cernentes pavida complebant pectora cura,
  650. quid moliretur rerum natura novarum.
  651. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  652. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  653. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  654. et videas caelum summai totius unum
  655. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  656. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  657. quod bene propositum si plane contueare
  658. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  659. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  660. accepit calido febrim fervore coortam
  661. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  662. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  663. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  664. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  665. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  666. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  667. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  668. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  669. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  670. ex infinito satis omnia suppeditare,
  671. unde repente queat tellus concussa moveri
  672. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  673. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  674. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  675. et tempestates pluviae graviore coortu
  676. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  677. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  678. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  679. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  680. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  681. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  682. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  683. nil sint ad summam summai totius omnem.
  684. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente