De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  2. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  3. dum modo quod capias concoctum didere possis
  4. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  5. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  6. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  7. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  8. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  9. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  10. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  11. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  12. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  13. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  14. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  15. principio meminisse decet quae diximus ante,
  16. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  17. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  18. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  19. extima membrorum circumcaesura ,
  20. proinde et seminibus constant variantque figura.
  21. semina cum porro distent, differre necessest
  22. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  23. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  24. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  25. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  26. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  27. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  28. proinde foraminibus debent differe figurae
  29. et variare viae proinde ac textura .
  30. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  31. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  32. contractabiliter caulas intrare palati,
  33. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  34. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  35. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  36. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  37. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  38. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  39. commutantur ibi positurae principiorum;
  40. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  41. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  42. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  43. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  44. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  45. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  46. tangat agam. primum res multas esse necessest
  47. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  48. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  49. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  50. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  51. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  52. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  53. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  54. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  55. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  56. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  57. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  58. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  59. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  60. est alio ut possit permitti longius alter;
  61. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  62. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  63. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  64. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  65. paulatim facilis distractus in auras;
  66. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  67. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  68. significat quod fracta magis redolere videntur
  69. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  70. deinde videre licet maioribus esse creatum
  71. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  72. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  73. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  74. investigare in qua sit regione locatum;
  75. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  76. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  77. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  78. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  79. in generest, sed item species rerum atque colores
  80. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  81. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  82. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  83. auroram clara consuetum voce vocare,
  84. noenu queunt rapidi contra constare leones
  85. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  86. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  87. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  88. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  89. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  90. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  91. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  92. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  93. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  94. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  95. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  96. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  97. multa modis multis in cunctas undique partis
  98. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  99. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  100. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  101. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  102. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  103. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  104. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  105. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  106. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  107. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  108. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  109. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  110. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  111. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  112. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  113. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  114. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  115. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  116. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  117. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  118. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  119. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  120. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  121. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  122. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  123. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  124. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  125. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  126. scire licet mentem simili ratione moveri
  127. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  128. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  129. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  130. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  131. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  132. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  133. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  134. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  135. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  136. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  137. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  138. nec dissentit eum mortis letique potitum
  139. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  140. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  141. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  142. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  143. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  144. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  145. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  146. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  147. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  148. copia particularum, ut possit suppeditare.
  149. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  150. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  151. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  152. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  153. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  154. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  155. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  156. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  157. omnia sub verbone creat natura paratque?
  158. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  159. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  160. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  161. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  162. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  163. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  164. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  165. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  166. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  167. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  168. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  169. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  170. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  171. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  172. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  173. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  174. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  175. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  176. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  177. ipse parat sese porro speratque futurum
  178. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  179. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  180. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  181. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  182. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  183. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  184. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  185. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  186. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  187. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  188. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  189. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  190. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  191. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  192. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  193. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  194. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  195. Illud in his rebus vitium vehementer
  196. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  197. lumina ne facias oculorum clara creata,
  198. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  199. proceros passus, ideo fastigia posse
  200. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  201. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  202. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  203. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  204. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  205. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  206. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  207. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  208. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  209. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  210. sed potius longe linguae praecessit origo
  211. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  212. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  213. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  214. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  215. at contra conferre manu certamina pugnae
  216. et lacerare artus foedareque membra cruore
  217. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  218. et volnus vitare prius natura
  219. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  220. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  221. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  222. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  223. haec igitur possunt utendi cognita causa
  224. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  225. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  226. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  227. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  228. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  229. utilitatis ob officium potuisse creari.
  230. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  231. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  232. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  233. multa modis multis docui, sed plurima debent
  234. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  235. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  236. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  237. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  238. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  239. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  240. et recreet vires inter datus, atque patentem
  241. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  242. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  243. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  244. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  245. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  246. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  247. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  248. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  249. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  250. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  251. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  252. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  253. dico animo nostro primum simulacra meandi
  254. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  255. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  256. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  257. id quod providet, illius rei constat imago,
  258. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  259. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  260. per membra atque artus animai dissita vis est;
  261. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  262. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  263. paulatim moles protruditur atque movetur.
  264. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  265. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  266. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  267. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  268. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  269. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  270. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  271. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  272. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  273. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  274. trudit agens magnam magno molimine navem
  275. et manus una regit quanto vis impete euntem
  276. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  277. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  278. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  279. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  280. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  281. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  282. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  283. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  284. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  285. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  286. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  287. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  288. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  289. vis animae partimque foras eiecta recessit
  290. et partim contrusa magis concessit in altum;
  291. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  292. nam dubium non est, animai quin opera sit
  293. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  294. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  295. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  296. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  297. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  298. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  299. unde reconflari sensus per membra repente
  300. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  301. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  302. perturbari anima et corpus languescere possit,
  303. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  304. Principio externa corpus de parte necessum est,
  305. quoniam vicinum tangitur auris,
  306. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  307. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  308. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  309. interiorem etiam partem spirantibus
  310. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  311. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  312. perveniant plagae per parva foramina nobis
  313. corporis ad primas partis elementaque prima,
  314. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  315. conturbantur enim positurae principiorum
  316. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  317. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  318. pars etiam distracta per artus non queat esse
  319. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  320. inter enim saepit coetus natura viasque.
  321. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  322. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  323. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  324. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  325. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  326. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  327. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  328. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  329. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  330. corpora conturbant magno contusa labore.
  331. fit ratione eadem coniectus parte animai
  332. altior atque foras eiectus largior eius,
  333. et divisior inter se ac distractior intus.
  334. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  335. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  336. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  337. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  338. causidici causas agere et componere leges,
  339. induperatores pugnare ac proelia obire,
  340. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  341. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  342. semper et inventam patriis exponere chartis.
  343. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  344. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  345. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  346. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  347. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  348. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  349. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  350. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  351. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  352. cernere saltantis et mollia membra moventis
  353. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  354. auribus accipere et consessum cernere eundem
  355. scenaique simul varios splendere decores.
  356. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  357. et quibus in rebus consuerint esse operati
  358. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  359. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  360. in somnis sudare tamen spirareque semper
  361. et quasi de palma summas contendere viris
  362. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  363. venantumque canes in molli saepe quiete
  364. iactant crura tamen subito vocisque repente
  365. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  366. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  367. expergefactique secuntur inania saepe
  368. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  369. donec discussis redeant erroribus ad se.
  370. at consueta domi catulorum blanda propago
  371. discutere et corpus de terra corripere instant,
  372. iactant crura tamen subito vocisque repente
  373. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  374. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  375. expergefactique secuntur inania saepe
  376. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  377. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  378. tam magis in somnis eadem saevire necessust.