De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  2. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  3. deinde voluptas est e suco fine palati;
  4. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  5. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  6. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  7. dum modo quod capias concoctum didere possis
  8. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  9. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  10. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  11. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  12. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  13. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  14. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  15. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  16. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  17. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  18. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  19. principio meminisse decet quae diximus ante,
  20. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  21. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  22. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  23. extima membrorum circumcaesura ,
  24. proinde et seminibus constant variantque figura.
  25. semina cum porro distent, differre necessest
  26. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  27. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  28. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  29. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  30. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  31. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  32. proinde foraminibus debent differe figurae
  33. et variare viae proinde ac textura .
  34. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  35. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  36. contractabiliter caulas intrare palati,
  37. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  38. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  39. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  40. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  41. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  42. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  43. commutantur ibi positurae principiorum;
  44. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  45. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  46. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  47. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  48. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  49. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris