De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  2. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  3. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  4. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  5. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  6. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  7. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  8. quo fuerint et formai servare figuram,
  9. et multo citius, quanto minus indupediri
  10. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  11. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  12. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  13. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  14. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  15. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  16. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  17. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  18. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  19. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  20. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  21. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  22. omnia conrident correpta luce diei.
  23. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  24. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  25. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  26. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  27. quae volgo volitant subtili praedita filo
  28. nec singillatim possunt secreta videri.
  29. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  30. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  31. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  32. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  33. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  34. at contra tenuis summi membrana coloris
  35. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  36. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  37. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  38. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  39. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  40. exin imaginibus missis consistere eorum.
  41. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  42. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  43. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  44. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  45. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  46. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  47. nec ratione alia servari posse videntur,
  48. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  49. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  50. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  51. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  52. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  53. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  54. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  55. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  56. tertia pars nulla possit ratione videri.
  57. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  58. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  59. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  60. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  61. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  62. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  63. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  64. habrotonique graves et tristia centaurea,
  65. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  66. ---
  67. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  68. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  69. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  70. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  71. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  72. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  73. quae multis formata modis sublime feruntur,
  74. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  75. cernimus et mundi speciem violare serenam
  76. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  77. ora volare videntur et umbram ducere late,
  78. inter dum magni montes avolsaque saxa
  79. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  80. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  81. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  82. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  83. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  84. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  85. ---
  86. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  87. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  88. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  89. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  90. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  91. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  92. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  93. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  94. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  95. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  96. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  97. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  98. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  99. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  100. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  101. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  102. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  103. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  104. sic ab rebus item simili ratione necessest
  105. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  106. multa modis multis in cunctas undique partis;
  107. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  108. res ibi respondent simili forma atque colore.
  109. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  110. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  111. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  112. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  113. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  114. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  115. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  116. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  117. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  118. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  119. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  120. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  121. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  122. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam