De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  2. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  3. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  4. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  5. siquis forte manu premere ac siccare .
  6. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  7. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  8. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  9. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  10. umida linguai circum sudantia templa;
  11. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  12. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  13. deinde voluptas est e suco fine palati;
  14. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  15. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  16. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  17. dum modo quod capias concoctum didere possis
  18. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  19. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  20. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  21. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  22. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  23. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  24. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  25. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  26. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  27. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  28. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  29. principio meminisse decet quae diximus ante,
  30. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  31. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  32. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  33. extima membrorum circumcaesura ,
  34. proinde et seminibus constant variantque figura.
  35. semina cum porro distent, differre necessest
  36. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  37. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  38. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  39. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  40. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  41. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  42. proinde foraminibus debent differe figurae
  43. et variare viae proinde ac textura .
  44. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  45. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  46. contractabiliter caulas intrare palati,
  47. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  48. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  49. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  50. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  51. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  52. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  53. commutantur ibi positurae principiorum;
  54. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  55. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  56. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  57. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  58. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  59. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  60. tangat agam. primum res multas esse necessest
  61. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  62. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  63. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  64. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  65. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  66. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  67. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  68. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  69. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  70. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  71. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  72. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  73. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  74. est alio ut possit permitti longius alter;
  75. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  76. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  77. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  78. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  79. paulatim facilis distractus in auras;
  80. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  81. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  82. significat quod fracta magis redolere videntur
  83. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  84. deinde videre licet maioribus esse creatum
  85. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  86. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  87. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  88. investigare in qua sit regione locatum;
  89. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  90. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  91. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  92. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  93. in generest, sed item species rerum atque colores
  94. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  95. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  96. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  97. auroram clara consuetum voce vocare,
  98. noenu queunt rapidi contra constare leones
  99. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  100. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  101. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  102. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  103. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  104. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  105. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  106. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  107. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  108. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  109. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  110. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  111. multa modis multis in cunctas undique partis
  112. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  113. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  114. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  115. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  116. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  117. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  118. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  119. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  120. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  121. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  122. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  123. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  124. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  125. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  126. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  127. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  128. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  129. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  130. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  131. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  132. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  133. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  134. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  135. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  136. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  137. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  138. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  139. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  140. scire licet mentem simili ratione moveri
  141. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  142. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  143. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  144. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  145. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  146. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  147. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  148. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  149. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  150. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  151. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  152. nec dissentit eum mortis letique potitum
  153. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  154. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  155. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  156. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  157. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  158. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  159. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  160. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  161. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  162. copia particularum, ut possit suppeditare.
  163. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  164. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  165. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  166. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  167. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  168. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  169. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  170. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  171. omnia sub verbone creat natura paratque?
  172. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  173. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  174. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  175. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  176. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  177. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  178. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  179. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  180. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  181. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  182. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  183. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  184. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  185. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  186. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  187. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  188. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  189. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  190. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  191. ipse parat sese porro speratque futurum
  192. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  193. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  194. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  195. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  196. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  197. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  198. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  199. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  200. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  201. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  202. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  203. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  204. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  205. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  206. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  207. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  208. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  209. Illud in his rebus vitium vehementer
  210. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  211. lumina ne facias oculorum clara creata,
  212. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  213. proceros passus, ideo fastigia posse
  214. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  215. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  216. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  217. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  218. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  219. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  220. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  221. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  222. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  223. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  224. sed potius longe linguae praecessit origo
  225. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  226. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  227. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  228. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  229. at contra conferre manu certamina pugnae
  230. et lacerare artus foedareque membra cruore
  231. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  232. et volnus vitare prius natura
  233. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  234. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  235. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  236. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  237. haec igitur possunt utendi cognita causa
  238. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  239. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  240. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  241. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  242. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  243. utilitatis ob officium potuisse creari.
  244. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  245. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  246. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  247. multa modis multis docui, sed plurima debent
  248. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  249. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  250. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  251. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  252. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  253. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  254. et recreet vires inter datus, atque patentem
  255. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  256. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  257. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  258. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  259. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  260. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  261. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  262. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  263. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  264. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  265. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  266. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  267. dico animo nostro primum simulacra meandi
  268. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  269. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  270. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  271. id quod providet, illius rei constat imago,
  272. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  273. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  274. per membra atque artus animai dissita vis est;
  275. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  276. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  277. paulatim moles protruditur atque movetur.
  278. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  279. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  280. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  281. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  282. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  283. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  284. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  285. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  286. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  287. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  288. trudit agens magnam magno molimine navem
  289. et manus una regit quanto vis impete euntem
  290. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  291. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  292. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  293. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  294. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  295. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  296. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  297. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  298. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  299. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  300. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  301. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  302. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  303. vis animae partimque foras eiecta recessit
  304. et partim contrusa magis concessit in altum;
  305. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  306. nam dubium non est, animai quin opera sit
  307. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  308. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  309. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  310. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  311. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  312. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  313. unde reconflari sensus per membra repente
  314. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  315. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  316. perturbari anima et corpus languescere possit,
  317. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  318. Principio externa corpus de parte necessum est,
  319. quoniam vicinum tangitur auris,
  320. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  321. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  322. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  323. interiorem etiam partem spirantibus
  324. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  325. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  326. perveniant plagae per parva foramina nobis
  327. corporis ad primas partis elementaque prima,
  328. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  329. conturbantur enim positurae principiorum
  330. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  331. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  332. pars etiam distracta per artus non queat esse
  333. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  334. inter enim saepit coetus natura viasque.
  335. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  336. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  337. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  338. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  339. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  340. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  341. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  342. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  343. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  344. corpora conturbant magno contusa labore.
  345. fit ratione eadem coniectus parte animai
  346. altior atque foras eiectus largior eius,
  347. et divisior inter se ac distractior intus.
  348. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  349. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  350. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  351. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  352. causidici causas agere et componere leges,
  353. induperatores pugnare ac proelia obire,
  354. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  355. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  356. semper et inventam patriis exponere chartis.
  357. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  358. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  359. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  360. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  361. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  362. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  363. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  364. per multos itaque illa dies eadem obversantur