De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  2. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  3. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  4. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  5. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  6. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  7. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  8. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  9. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  10. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  11. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  12. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  13. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  14. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  15. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  16. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  17. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  18. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  19. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  20. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  21. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  22. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  23. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  24. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  25. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  26. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  27. siquis forte manu premere ac siccare .
  28. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  29. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  30. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  31. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  32. umida linguai circum sudantia templa;
  33. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  34. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  35. deinde voluptas est e suco fine palati;
  36. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  37. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  38. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  39. dum modo quod capias concoctum didere possis
  40. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  41. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  42. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  43. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  44. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  45. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  46. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  47. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  48. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  49. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  50. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  51. principio meminisse decet quae diximus ante,
  52. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  53. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  54. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  55. extima membrorum circumcaesura ,
  56. proinde et seminibus constant variantque figura.
  57. semina cum porro distent, differre necessest
  58. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  59. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  60. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  61. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  62. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  63. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  64. proinde foraminibus debent differe figurae
  65. et variare viae proinde ac textura .
  66. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  67. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  68. contractabiliter caulas intrare palati,
  69. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  70. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  71. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  72. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  73. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  74. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  75. commutantur ibi positurae principiorum;
  76. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  77. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  78. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  79. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  80. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  81. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  82. tangat agam. primum res multas esse necessest
  83. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  84. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  85. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  86. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  87. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  88. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  89. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  90. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  91. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  92. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  93. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  94. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  95. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  96. est alio ut possit permitti longius alter;
  97. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  98. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  99. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  100. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  101. paulatim facilis distractus in auras;
  102. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  103. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  104. significat quod fracta magis redolere videntur
  105. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  106. deinde videre licet maioribus esse creatum
  107. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  108. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  109. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  110. investigare in qua sit regione locatum;
  111. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  112. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  113. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  114. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  115. in generest, sed item species rerum atque colores
  116. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  117. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  118. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  119. auroram clara consuetum voce vocare,
  120. noenu queunt rapidi contra constare leones
  121. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  122. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  123. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  124. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  125. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  126. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  127. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  128. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  129. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  130. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  131. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  132. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  133. multa modis multis in cunctas undique partis
  134. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  135. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  136. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  137. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  138. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  139. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  140. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  141. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  142. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  143. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  144. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  145. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  146. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  147. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  148. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  149. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  150. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  151. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  152. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  153. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  154. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  155. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  156. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  157. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  158. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  159. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  160. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  161. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  162. scire licet mentem simili ratione moveri
  163. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  164. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  165. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  166. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  167. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  168. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  169. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  170. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  171. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  172. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  173. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  174. nec dissentit eum mortis letique potitum
  175. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  176. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  177. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  178. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  179. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  180. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  181. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  182. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  183. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  184. copia particularum, ut possit suppeditare.
  185. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  186. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  187. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  188. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  189. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  190. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  191. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  192. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  193. omnia sub verbone creat natura paratque?
  194. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  195. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  196. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  197. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  198. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  199. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  200. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  201. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  202. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  203. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  204. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  205. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  206. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  207. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  208. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  209. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  210. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  211. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  212. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  213. ipse parat sese porro speratque futurum
  214. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  215. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  216. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  217. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  218. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  219. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  220. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  221. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  222. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  223. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  224. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  225. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  226. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  227. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  228. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  229. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  230. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  231. Illud in his rebus vitium vehementer
  232. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  233. lumina ne facias oculorum clara creata,
  234. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  235. proceros passus, ideo fastigia posse
  236. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  237. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  238. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  239. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  240. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  241. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  242. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  243. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  244. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  245. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  246. sed potius longe linguae praecessit origo
  247. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  248. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  249. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  250. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  251. at contra conferre manu certamina pugnae
  252. et lacerare artus foedareque membra cruore
  253. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  254. et volnus vitare prius natura
  255. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  256. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  257. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  258. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  259. haec igitur possunt utendi cognita causa
  260. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  261. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  262. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  263. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  264. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  265. utilitatis ob officium potuisse creari.
  266. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  267. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  268. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  269. multa modis multis docui, sed plurima debent
  270. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  271. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  272. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  273. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  274. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  275. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  276. et recreet vires inter datus, atque patentem
  277. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  278. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  279. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  280. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  281. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  282. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  283. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  284. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  285. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  286. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  287. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  288. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  289. dico animo nostro primum simulacra meandi
  290. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  291. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  292. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  293. id quod providet, illius rei constat imago,
  294. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  295. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  296. per membra atque artus animai dissita vis est;
  297. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  298. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  299. paulatim moles protruditur atque movetur.
  300. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  301. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  302. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  303. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  304. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  305. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  306. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  307. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  308. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  309. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  310. trudit agens magnam magno molimine navem
  311. et manus una regit quanto vis impete euntem
  312. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  313. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  314. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  315. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  316. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  317. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  318. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  319. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  320. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  321. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  322. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  323. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  324. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  325. vis animae partimque foras eiecta recessit
  326. et partim contrusa magis concessit in altum;
  327. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  328. nam dubium non est, animai quin opera sit
  329. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  330. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  331. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  332. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  333. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  334. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  335. unde reconflari sensus per membra repente
  336. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  337. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  338. perturbari anima et corpus languescere possit,
  339. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  340. Principio externa corpus de parte necessum est,
  341. quoniam vicinum tangitur auris,
  342. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  343. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  344. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  345. interiorem etiam partem spirantibus
  346. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  347. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  348. perveniant plagae per parva foramina nobis
  349. corporis ad primas partis elementaque prima,
  350. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  351. conturbantur enim positurae principiorum
  352. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  353. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  354. pars etiam distracta per artus non queat esse
  355. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  356. inter enim saepit coetus natura viasque.
  357. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  358. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  359. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  360. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  361. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  362. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  363. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  364. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  365. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  366. corpora conturbant magno contusa labore.
  367. fit ratione eadem coniectus parte animai
  368. altior atque foras eiectus largior eius,
  369. et divisior inter se ac distractior intus.
  370. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  371. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  372. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  373. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  374. causidici causas agere et componere leges,
  375. induperatores pugnare ac proelia obire,
  376. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  377. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  378. semper et inventam patriis exponere chartis.
  379. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  380. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  381. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  382. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  383. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  384. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  385. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  386. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  387. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  388. cernere saltantis et mollia membra moventis
  389. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  390. auribus accipere et consessum cernere eundem
  391. scenaique simul varios splendere decores.
  392. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  393. et quibus in rebus consuerint esse operati
  394. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  395. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  396. in somnis sudare tamen spirareque semper
  397. et quasi de palma summas contendere viris
  398. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  399. venantumque canes in molli saepe quiete
  400. iactant crura tamen subito vocisque repente
  401. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  402. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  403. expergefactique secuntur inania saepe
  404. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  405. donec discussis redeant erroribus ad se.
  406. at consueta domi catulorum blanda propago
  407. discutere et corpus de terra corripere instant,
  408. iactant crura tamen subito vocisque repente
  409. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  410. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  411. expergefactique secuntur inania saepe
  412. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  413. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  414. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  415. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  416. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  417. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  418. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  419. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  420. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  421. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  422. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  423. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  424. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  425. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  426. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  427. indicioque sui facti persaepe fuere.
  428. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  429. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  430. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  431. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  432. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  433. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  434. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  435. somno devincti credunt se extollere vestem,
  436. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  437. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  438. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  439. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  440. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  441. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  442. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  443. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  444. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  445. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  446. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  447. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  448. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  449. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  450. per membra atque artus decedit corpore toto,
  451. in loca conveniens nervorum certa cietque
  452. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  453. inritata tument loca semine fitque voluntas
  454. eicere id quo se contendit dira lubido,
  455. incitat inritans loca turgida semine multo
  456. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  457. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  458. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  459. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  460. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  461. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  462. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  463. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  464. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  465. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  466. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  467. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  468. stillavit gutta et successit frigida cura;
  469. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  470. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  471. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  472. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  473. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  474. nec retinere semel conversum unius amore
  475. et servare sibi curam certumque dolorem;
  476. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  477. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  478. si non prima novis conturbes volnera plagis
  479. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  480. aut alio possis animi traducere motus.
  481. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  482. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  483. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  484. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  485. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  486. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  487. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  488. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  489. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  490. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  491. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  492. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  493. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  494. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  495. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  496. quod fieri contra totum natura repugnat;
  497. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  498. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  499. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  500. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  501. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  502. ex hominis vero facie pulchroque colore
  503. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  504. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  505. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  506. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  507. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  508. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  509. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  510. nec satiare queunt spectando corpora coram
  511. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  512. possunt errantes incerti corpore toto.
  513. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  514. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  515. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  516. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  517. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  518. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  519. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  520. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  521. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  522. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  523. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  524. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  525. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  526. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  527. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  528. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  529. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  530. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  531. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  532. labitur interea res et Babylonia fiunt
  533. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  534. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  535. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  536. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  537. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  538. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  539. eximia veste et victu convivia, ludi,
  540. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  541. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  542. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  543. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  544. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  545. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  546. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  547. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  548. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  549. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  550. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  551. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  552. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  553. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  554. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  555. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  556. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  557. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  558. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  559. et praetermittas animi vitia omnia primum
  560. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  561. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  562. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  563. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  564. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  565. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  566. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  567. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  568. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  569. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  570. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  571. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  572. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  573. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.