De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  2. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  3. corpora res multae, partim diffusa solute,
  4. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  5. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  6. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  7. et vituli cum membranas de corpore summo
  8. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  9. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  10. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  11. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  12. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  13. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  14. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  15. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  16. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  17. quo fuerint et formai servare figuram,
  18. et multo citius, quanto minus indupediri
  19. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  20. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  21. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  22. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  23. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  24. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  25. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  26. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  27. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  28. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  29. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  30. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  31. omnia conrident correpta luce diei.
  32. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  33. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  34. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  35. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  36. quae volgo volitant subtili praedita filo
  37. nec singillatim possunt secreta videri.
  38. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  39. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  40. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  41. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  42. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  43. at contra tenuis summi membrana coloris
  44. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  45. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  46. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  47. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  48. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  49. exin imaginibus missis consistere eorum.
  50. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  51. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  52. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  53. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  54. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  55. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  56. nec ratione alia servari posse videntur,
  57. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  58. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  59. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  60. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  61. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  62. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  63. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  64. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  65. tertia pars nulla possit ratione videri.
  66. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  67. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  68. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  69. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  70. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  71. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  72. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  73. habrotonique graves et tristia centaurea,
  74. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  75. ---
  76. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  77. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  78. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  79. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  80. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  81. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  82. quae multis formata modis sublime feruntur,
  83. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  84. cernimus et mundi speciem violare serenam
  85. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  86. ora volare videntur et umbram ducere late,
  87. inter dum magni montes avolsaque saxa
  88. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  89. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  90. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  91. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  92. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  93. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  94. ---
  95. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  96. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  97. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  98. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  99. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  100. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  101. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  102. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  103. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  104. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  105. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  106. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  107. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  108. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  109. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  110. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  111. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  112. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  113. sic ab rebus item simili ratione necessest
  114. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  115. multa modis multis in cunctas undique partis;
  116. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  117. res ibi respondent simili forma atque colore.
  118. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  119. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  120. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  121. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  122. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  123. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  124. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  125. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  126. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  127. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  128. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  129. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  130. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  131. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  132. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  133. Principio persaepe levis res atque minutis
  134. corporibus factas celeris licet esse videre.
  135. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  136. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  137. quae quasi cuduntur perque intervallum
  138. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  139. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  140. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  141. qua propter simulacra pari ratione necessest
  142. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  143. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  144. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  145. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  146. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  147. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  148. et quasi permanare per intervallum.
  149. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  150. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  151. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  152. per totum caeli spatium diffundere sese
  153. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  154. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  155. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  156. quone vides citius debere et longius ire
  157. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  158. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  159. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  160. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  161. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  162. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  163. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  164. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  165. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  166. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  167. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  168. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  169. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  170. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  171. nec variae cessant voces volitare per auras.
  172. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  173. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  174. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  175. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  176. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  177. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  178. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  179. cernere odorari licet et sentire sonare.
  180. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  181. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  182. cernitur in luce et claro candore, necessest
  183. consimili causa tactum visumque moveri.
  184. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  185. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  186. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  187. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  188. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  189. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  190. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  191. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  192. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  193. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  194. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  195. efficit ut videamus et internoscere curat;
  196. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  197. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  198. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  199. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  200. propterea fit uti videamus quam procul absit
  201. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  202. et nostros oculos perterget longior aura,
  203. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  204. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  205. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  206. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  207. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  208. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  209. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  210. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  211. particulam venti sentire et frigoris eius,
  212. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  213. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  214. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  215. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  216. tangimus extremum saxi summumque colorem
  217. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  218. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  219. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  220. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  221. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  222. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  223. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  224. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  225. primus enim citra postes tum cernitur ,
  226. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  227. post extraria lux oculos perterget et
  228. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  229. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  230. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  231. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  232. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  233. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  234. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  235. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  236. atque alium prae se propellens volvit,
  237. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  238. distare ab speculo tantum semota videtur.
  239. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  240. ---
  241. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  242. binis quoniam res confit utraque.
  243. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  244. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  245. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  246. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  247. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  248. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  249. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  250. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  251. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  252. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  253. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  254. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  255. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  256. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  257. omnia per flexos aditus educta licebit
  258. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  259. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  260. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  261. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  262. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  263. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  264. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  265. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  266. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  267. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  268. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  269. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  270. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  271. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  272. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  273. omnia quandoquidem cogit natura referri
  274. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  275. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  276. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  277. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  278. per purum simulacra feruntur
  279. et feriunt oculos turbantia composituras.
  280. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  281. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  282. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  283. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  284. arquati, quia luroris de corpore eorum
  285. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  286. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  287. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  288. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  289. propterea quia, cum propior caliginis
  290. ater init oculos prior et possedit apertos,
  291. insequitur candens confestim lucidus ,
  292. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  293. illius; nam multis partibus hic est
  294. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  295. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  296. atque pate fecit, quas ante obsederat
  297. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  298. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  299. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  300. propterea quia posterior caliginis
  301. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  302. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  303. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  304. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  305. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  306. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  307. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  308. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  309. per multum quia dum simulacra feruntur,
  310. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  311. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  312. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  313. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  314. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  315. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  316. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  317. si credis privatum lumine posse
  318. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  319. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  320. id quod nos umbram perhibere .
  321. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  322. lumine privatur solis qua cumque meantes
  323. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  324. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  325. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  326. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  327. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  328. propterea facile et spoliatur lumine terra
  329. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  330. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  331. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  332. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  333. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  334. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  335. hoc animi demum ratio discernere debet,
  336. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  337. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  338. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  339. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  340. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  341. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  342. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  343. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  344. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  345. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  346. solque pari ratione manere et luna videtur
  347. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  348. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  349. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  350. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  351. atria versari et circum cursare columnae
  352. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  353. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  354. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  355. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  356. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  357. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  358. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  359. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  360. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  361. inter eos solemque iacent immania ponti
  362. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  363. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  364. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  365. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  366. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  367. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  368. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  369. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  370. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  371. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  372. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  373. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  374. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  375. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  376. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  377. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  378. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  379. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  380. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  381. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  382. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  383. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  384. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  385. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  386. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  387. at maris ignaris in portu clauda videntur
  388. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  389. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  390. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  391. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  392. omnia converti sursumque supina reverti
  393. et reflexa prope in summo fluitare liquore.