De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  2. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  3. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  4. corpora res multae, partim diffusa solute,
  5. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  6. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  7. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  8. et vituli cum membranas de corpore summo
  9. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  10. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  11. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  12. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  13. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  14. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  15. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  16. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  17. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  18. quo fuerint et formai servare figuram,
  19. et multo citius, quanto minus indupediri
  20. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  21. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  22. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  23. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  24. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  25. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  26. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  27. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  28. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  29. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  30. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  31. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  32. omnia conrident correpta luce diei.
  33. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  34. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  35. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  36. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  37. quae volgo volitant subtili praedita filo
  38. nec singillatim possunt secreta videri.
  39. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  40. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  41. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  42. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  43. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  44. at contra tenuis summi membrana coloris
  45. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  46. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  47. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  48. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  49. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  50. exin imaginibus missis consistere eorum.
  51. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  52. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  53. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  54. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  55. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  56. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  57. nec ratione alia servari posse videntur,
  58. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  59. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  60. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  61. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  62. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  63. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  64. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  65. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  66. tertia pars nulla possit ratione videri.
  67. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  68. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  69. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  70. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  71. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  72. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  73. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  74. habrotonique graves et tristia centaurea,
  75. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  76. ---
  77. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  78. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  79. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  80. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  81. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  82. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  83. quae multis formata modis sublime feruntur,
  84. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  85. cernimus et mundi speciem violare serenam
  86. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  87. ora volare videntur et umbram ducere late,
  88. inter dum magni montes avolsaque saxa
  89. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  90. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  91. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  92. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  93. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  94. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  95. ---
  96. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  97. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  98. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  99. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  100. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  101. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  102. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  103. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  104. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  105. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  106. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  107. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  108. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  109. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.