De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  2. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  3. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  4. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  5. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  6. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  7. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  8. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  9. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  10. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  11. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  12. quippe per angustum turba maiore coorta
  13. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  14. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.