De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  2. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  3. non possint alios alii convincere sensus.
  4. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  5. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  6. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  7. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  8. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  9. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  10. reddere mendose causas utriusque figurae,
  11. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  12. et violare fidem primam et convellere tota
  13. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  14. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  15. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  16. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  17. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  18. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  19. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  20. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  21. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  22. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  23. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  24. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  25. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  26. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  27. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  28. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  29. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  30. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  31. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  32. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  33. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  34. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  35. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  36. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  37. quippe per angustum turba maiore coorta
  38. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  39. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  40. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  41. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  42. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  43. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  44. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  45. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  46. praesertim si cum summost clamore profusus.
  47. ergo corpoream vocem constare necessest,
  48. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  49. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  50. principiorum et item levor levore creatur;
  51. nec simili penetrant auris primordia forma,
  52. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  53. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  54. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  55. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  56. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  57. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  58. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  59. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  60. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  61. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  62. plane exaudiri discernique articulatim;
  63. servat enim formaturam servatque figuram.
  64. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  65. per multum confundi verba necessest
  66. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  67. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  68. internoscere, verborum sententia quae sit;
  69. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  70. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  71. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  72. in multas igitur voces vox una repente
  73. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  74. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  75. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  76. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  77. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  78. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  79. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  80. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  81. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  82. palantis comites com montis inter opacos
  83. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  84. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  85. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  86. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  87. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  88. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  89. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  90. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  91. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  92. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  93. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  94. pinea semiferi capitis velamina quassans
  95. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  96. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  97. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  98. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  99. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  100. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  101. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  102. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  103. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  104. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  105. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  106. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  107. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  108. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  109. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  110. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  111. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  112. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  113. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  114. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  115. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  116. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  117. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  118. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  119. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  120. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  121. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  122. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  123. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  124. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  125. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  126. siquis forte manu premere ac siccare .
  127. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  128. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  129. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  130. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  131. umida linguai circum sudantia templa;