De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  2. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  3. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  4. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  5. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  6. notitiam veri quae res falsique crearit
  7. et dubium certo quae res differre probarit.
  8. invenies primis ab sensibus esse creatam
  9. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  10. nam maiore fide debet reperirier illud,
  11. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  12. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  13. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  14. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  15. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  16. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  17. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  18. an confutabunt nares oculive revincent?
  19. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  20. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  21. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  22. et seorsum varios rerum sentire colores
  23. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  24. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  25. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  26. non possint alios alii convincere sensus.
  27. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  28. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  29. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  30. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  31. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  32. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  33. reddere mendose causas utriusque figurae,
  34. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  35. et violare fidem primam et convellere tota
  36. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  37. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  38. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  39. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  40. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  41. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  42. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  43. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  44. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  45. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  46. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  47. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  48. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  49. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  50. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  51. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  52. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  53. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  54. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  55. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  56. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  57. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  58. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  59. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  60. quippe per angustum turba maiore coorta
  61. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  62. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  63. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  64. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  65. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  66. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  67. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  68. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  69. praesertim si cum summost clamore profusus.
  70. ergo corpoream vocem constare necessest,
  71. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  72. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  73. principiorum et item levor levore creatur;
  74. nec simili penetrant auris primordia forma,
  75. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  76. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  77. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  78. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  79. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  80. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  81. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  82. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  83. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  84. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  85. plane exaudiri discernique articulatim;
  86. servat enim formaturam servatque figuram.
  87. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  88. per multum confundi verba necessest
  89. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  90. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  91. internoscere, verborum sententia quae sit;
  92. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  93. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  94. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  95. in multas igitur voces vox una repente
  96. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  97. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  98. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  99. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  100. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  101. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  102. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  103. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  104. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  105. palantis comites com montis inter opacos
  106. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  107. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  108. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  109. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  110. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  111. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  112. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  113. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  114. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  115. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  116. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  117. pinea semiferi capitis velamina quassans
  118. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  119. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  120. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  121. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  122. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  123. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  124. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  125. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  126. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  127. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  128. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  129. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  130. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  131. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  132. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  133. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  134. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  135. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  136. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  137. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  138. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  139. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  140. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  141. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  142. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  143. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  144. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  145. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  146. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  147. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  148. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  149. siquis forte manu premere ac siccare .
  150. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  151. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  152. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  153. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  154. umida linguai circum sudantia templa;
  155. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  156. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  157. deinde voluptas est e suco fine palati;
  158. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  159. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  160. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  161. dum modo quod capias concoctum didere possis
  162. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  163. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  164. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  165. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,