De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. effugere aut umbras inter vivos volitare
  2. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  3. cum corpus simul atque animi natura perempta
  4. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  5. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  6. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  7. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  8. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  9. corpora res multae, partim diffusa solute,
  10. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  11. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  12. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  13. et vituli cum membranas de corpore summo
  14. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  15. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  16. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  17. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  18. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  19. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  20. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;