De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  2. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  3. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  4. mutare et campos pedibus transire videmur,
  5. et sonitus audire, severa silentia noctis
  6. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  7. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  8. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  9. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  10. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  11. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  12. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  13. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  14. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  15. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  16. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  17. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  18. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  19. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  20. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  21. notitiam veri quae res falsique crearit
  22. et dubium certo quae res differre probarit.
  23. invenies primis ab sensibus esse creatam
  24. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  25. nam maiore fide debet reperirier illud,
  26. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  27. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  28. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  29. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  30. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  31. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  32. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  33. an confutabunt nares oculive revincent?
  34. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  35. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  36. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  37. et seorsum varios rerum sentire colores
  38. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  39. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  40. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  41. non possint alios alii convincere sensus.
  42. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  43. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  44. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  45. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  46. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  47. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  48. reddere mendose causas utriusque figurae,
  49. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  50. et violare fidem primam et convellere tota
  51. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  52. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  53. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  54. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  55. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  56. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  57. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  58. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  59. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  60. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  61. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  62. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  63. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  64. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  65. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  66. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  67. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  68. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  69. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  70. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  71. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  72. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  73. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  74. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  75. quippe per angustum turba maiore coorta
  76. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  77. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  78. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  79. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  80. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  81. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  82. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  83. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  84. praesertim si cum summost clamore profusus.
  85. ergo corpoream vocem constare necessest,
  86. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  87. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  88. principiorum et item levor levore creatur;
  89. nec simili penetrant auris primordia forma,
  90. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  91. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  92. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  93. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  94. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  95. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  96. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  97. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  98. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  99. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  100. plane exaudiri discernique articulatim;
  101. servat enim formaturam servatque figuram.
  102. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  103. per multum confundi verba necessest
  104. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  105. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  106. internoscere, verborum sententia quae sit;
  107. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  108. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  109. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  110. in multas igitur voces vox una repente
  111. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  112. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  113. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  114. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  115. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  116. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  117. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  118. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  119. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  120. palantis comites com montis inter opacos
  121. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  122. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  123. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  124. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  125. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  126. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  127. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  128. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  129. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  130. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  131. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  132. pinea semiferi capitis velamina quassans
  133. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  134. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  135. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  136. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  137. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  138. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  139. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  140. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  141. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  142. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  143. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  144. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  145. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  146. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  147. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  148. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  149. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  150. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  151. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  152. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  153. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  154. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  155. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  156. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  157. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  158. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  159. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  160. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  161. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  162. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  163. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  164. siquis forte manu premere ac siccare .
  165. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  166. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  167. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  168. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  169. umida linguai circum sudantia templa;
  170. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,