De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  2. bina lucernarum florentia lumina flammis
  3. binaque per totas aedis geminare supellex
  4. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  5. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  6. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  7. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  8. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  9. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  10. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  11. mutare et campos pedibus transire videmur,
  12. et sonitus audire, severa silentia noctis
  13. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  14. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,