De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  2. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  3. bina lucernarum florentia lumina flammis
  4. binaque per totas aedis geminare supellex
  5. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  6. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  7. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  8. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  9. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  10. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  11. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  12. mutare et campos pedibus transire videmur,
  13. et sonitus audire, severa silentia noctis
  14. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.